# Museum Wormianum 166.4-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 166.4 to 166.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/166.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/166.4

Duae mihi sunt scindulae, digiti longitudine, Drachmas duas ponderantes, quas si quis huc referendas putet, aliam ab iis, quas produxit Bauhinus, speciem ut constituant, necessum, cùm colore discrepent. BDELLII arboris seu ligni mihi obtigit ramulus duarum unciarum circiter longitudine, crassitie minimi digiti, qui aliorum ramusculorum sibi obversorum fragmenta in medio obtinet. Inferiori parte cortice nudatus est, alterâ tenui, cinereo dotatur, quem stipant Bdellii pellucidi & sinceri fragmenta, iis praesertim in locis, ubi ramuli è stipite emergunt. Substantia ligni mollis est, sapore amariusculo. Integrae hujus arboris descriptionem exactam apud neminem adhuc videre licuit. Dioscorides arborem Saracenicam vocat, Plinius lib. 12. cap. 9. arborem nigram esse dicit, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici, ceraso simili cortice vestiri, nostrum docet fragmentum, lignum in majori stipite (forsan) albicat, sed in ramulis minoribus ad purpureum accedit. De Lachrymâ ipsâ & ejus viribus suo loco agendum. CAOBA dictum Indis lignum, quibusdam Saccharinum, scriniarii nostrates Sucherkisten-holtz vocant, quod cistae, in quibus impurum Saccharum ad nos vehunt, ex hoc genere ligni ut plurimum sint confectae. Odoratum est, colore ad purpureum vergens, porosum, grave tamen, fibris variè discurrentibus, Quercinum referens. In magnâ copiâ in Indiis extare, vel ex eo constat, quod navis nostra Cheistianshafn dicta, ex Orientali Indiâ redux, hoc ligni genere fuerit refecta, trabes enim maximas & malum ex eo confectum habebat: mihi frusta aliquot ex eo obtigerunt, pedis circiter longitudine, crassitie duorum pollicum. hittpesidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit worm /β Ad colorem purpureum quamvis vergat, aëris tamen & pluviarum expositum injuriis, superficiem acquirit cineream. Ad opera tessellata nostrates utuntur. CINAMOMI arboris lignum ex Insulâ Ceilon Indiae Orientalis habeo.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
