Latin
UMIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 167
Unproofread scanNot analysed yet
UMIVERSITAIS. BDLlONES Πmειύεηυ UNIVERSITATS. BIGLIOTHEK icbanuss brium circuitus, unciae pondere propinatum, prius tamen tritum &aquâ maceratum, per vomitus expurgatâ multâ bile. Haec Garcias: quae dum confero cum fragmentis ex Insulâ Ceilon mihi allatis, dubia suggerunt haud pauca. Primo, quod plantam duorum saltem aut trium palmorum altitudine assurgere ait; vix videtur probabile. Cum mihi radicis frustum sit, quod in Diametro unciam superat, tam grandem radicem, tam exilem praebere plantam vix vero simile. Nisi Garcias plantam saltem viderit primo emergentem, quae ad justam magnitudinem nondum pervenerit.