# Museum Wormianum 167.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 167.5 to 167.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/167.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/167.5

COCOGOLA dictum lignum, coloris est purpurei obscuri, ad Santalum rubrum quam proxime accedens, fragile admodum. Ejus scindulam ex Hispaniâ secum tulit D. Sperlingius, sed ubi crescat, aut cujus sit Naturae aut proprietatis, non addidit. Masticatum rubro colore sputum tingit. Ad tincturas & opera Scriniaria expeti existimo. COLUBRINI Ligni tria mihi sunt frusta, unum tenuius, quod radicem magis quam ramum refert; alterum digiti crassitie, unciae longitudine: tertium crassius ex majori ramo abscissum, sed figurâ externâ, cortice & ligni substantiâ, cum praecedentibus conveniens. Videntur esse primi generis illorum, quae describit Garcias ab Horto, Historiae Aromatum libro 1. cap. 44. Lignum Colubrinum ita dicitur, quod contra colubrorum & animalium virus ejaculantium Morsus aut Ictus efficax sit. Ab incolis Insulae Ceilon, ubi provenit, Rametul vocatur, à Lusitanis Pao di cobra, id est Lignum colubrinum. Duorum aut trium Palmorum magnitudine assurgit, paucis virgulis, quatuor aut quinque duntaxat tenuibus, inquit Garcias. Radix, quae maxime in usum venit, veluti tenuiorum nostratium vitium radices, multis capitibus aut nodis se propagans, ita ut semper radix aliqua extra solum se exserat, & radice unâ exemptâ, aliae in ejus locum succedant. Radix haec ex candido cinerea est, solida admodum, amaro gustu, folia Persicae mali, magis tamen virentia, flos longe à foliis racematim cohaeret pulcherrimo colore rubens, fructus sambuci, sed rubens & durus, etiam racematim cohaerens ut in Periclymeno. Teritur primum haec radix, & ex vino aut aquâ cordiali propinatur à serpente percussis; teritur etiam ad cotem Santali modo & vulneribus inspergitur. Pulvis etiam Lumbricos necare dicitur, papulas, exanthemata, & impetigines tollere creditur, & colicam passionem sanare. Similiter utile esse Medicamentum adversus febrium hittpissidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglits vor

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
