# Museum Wormianum 167

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/167

UMIVERSITAIS. BDLlONES Πmειύεηυ UNIVERSITATS. BIGLIOTHEK icbanuss brium circuitus, unciae pondere propinatum, prius tamen tritum & aquâ maceratum, per vomitus expurgatâ multâ bile. Haec Garcias: quae dum confero cum fragmentis ex Insulâ Ceilon mihi allatis, dubia suggerunt haud pauca. Primo, quod plantam duorum saltem aut trium palmorum altitudine assurgere ait; vix videtur probabile. Cum mihi radicis frustum sit, quod in Diametro unciam superat, tam grandem radicem, tam exilem praebere plantam vix vero simile. Nisi Garcias plantam saltem viderit primo emergentem, quae ad justam magnitudinem nondum pervenerit.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
