# Museum Wormianum 169.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 169.1 to 169.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/169.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/169.1

Uritur in novo fictili, donec in carbones vertatur, lavatur plumbi usti modo, ita siccis, scabrisque lippitudinibus conducit. Tophis cum melle & radice Dracunculi medetur. Vim habet excalefaciendi, abstergendi, & tenuium est partium. Ex Ebeno Indi Deorum simulachra fingunt, Regesque ex eo sceptra sumunt, pocula craterasque ex Ebeno factitant, quod credant contra maleficia efficacissimum esse, & quicquid veneficii fuerit averti ejus tactu. Fabri lignarii ex eo polita praeclara opera fabricant, splendore & pulchritudine eximiâ. Est & aliud EBENI FOSSILIS genus, cujus mentionem fecit Pausanias lib. 1. cum inquit: Audivi Cyprium hominem oppido quam peritum in herbarum generibus, ad medendi usus notandis, qui diceret Ebenum nulla folia, nullumque omnino fructum ferre, quin & stirpis nullam esse Soli expositam, radices tantum terrâ occultari, quas eruant Aethiopes, atque ii in primis, qui, quo maxime loco reperiatur, norunt. Sed Agricola lib. 7. Fossilium cap. 22. Hildesheinii etiam ejusmodi Ebeni fossilis speciem inveniri refert, quam hisce describit. Hildesheinii intra terram aluminosam est lignum in lapidem mutatum, & in commissuris reperitur Ebenum fossile, quod etiam sparsum in aliorum lapidum cavernis tanquam in alvo latere Theophrastus non ignoravit. Stirps est nigra, foliis & fructu carens, cornu politi modo splendida, solida, sed laevis, omninoque aspectu similis Gagati lapidi, sed naturâ admodum diversâ. Nam Ebenum ignem non sentit, Gagates accensus ardet & igne perit. Ab hoc Ebeno fossili diversum est, quod in ISLANDIA reperitur, & laminatim eruitur, colore nigerrimo, quandoque subfusco, ponderosum, fragile, exsiccatum ubi fuerit. Quanquam Mercator, qui ejus mihi copiam fecit, lentum adeò & flexile esse, cum primum è terrâ eruitur, retulerit, ut viminis instar in quamvis partem trahi possit ac flecti. Fibris constat obliquis & nodis hinc inde, plane instar radicis majoris cujusdam arboris. Fabro cuidam lignario, in lignis dijudicandis perito, tradidi, qui juglandis arboris radicem longâ annorum serie nigredine tantâ infectam esse putabat. Sed iis locis nunquam hae arbores conspectae sunt. Polituram non facile admittit, nec operi scriniario ob fragilitatem adhiberi potest. lis in locis Illandiae, ubi magna copia eruitur, terrâ ad duas ulnas effossâ, nullae planè sunt arbores, aut fuisse unquam animadverti potest.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
