# Museum Wormianum 169.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 169.5 to 169.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/169.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/169.5

Quocirca nescio an probari eorum possit opinio, qui existimant hic olim silvas fuisse, quae relictis radicibus incendio conflagraverint, Radicum verò truncos à succo subterraneo vitriolato colorem nigrum contraxisse vero similius est. Laminae quas teneo longitudine sunt pedis unius cum dimidio, latitudine aequant dimidium, crassitie pollicari, inaequales, asperae, rimis multis dehiscentes. Hoc lignum vulgo SORTURBRANDUR vocant & latere ajunt in monte adeo praerupto & alto, ut eò nullus nisi audacissimus penetrare valeat, qui à juventute praecipitiis fuit assuetus, effodienda quoque terra est, aliquot ulnis antequam se prodat hoc lignum. Illud exploratum habent Islandi, pulverem hujus ligni vestibus inspersum, in quâcunque serventur cistâ, à tineis & vermibus non erodi. Si contingat membrum aliquod morbo iis Kueisa dicto infestari (spasmum esse puto) applicato hoc ligno calefacto, tolli & profligari. Huc referendum puto LIGNUM FOSSILE UMBRIAE, quod invenitur in Umbriâ Italiae Provinciâ, in territorio Todi, variis in locis, prope Castellum Collesecco & Rosarum, sed juxta viam Romanam majori in copiâ effoditur. Ortum trahit è terrâ cretosâ, quae paulatim in lignum vertitur beneficio ignis subterranei in istis locis, qui tempore pluvioso fumum crassum exhalat, accedente sulphure quodam minerali. Inveniuntur particulae ex parte cretosae, ex parte ligneae, ex parte carbonis instar adustae. Siquidem de minerali & vegetabili participare videatur, Metallophitum seu Minerephiton appellari posse videtur, simile Cedro montis Atlantis in Mauritaniâ. Colore est Leonino obscuro, venis inordinatis, obscurioribus aliquanto rellquâ substantiâ. Ex semine ut reliquae arbores non generari ex eo patet, quod nunquam inveniantur particulae cum radicibus, ramis, aut nervis; sed trunci solum erecti lateraliter dispositi, unde striarum inordinatio. Qui ex arboribus sub terrâ olim reconditis provenire putant, eo turbantur, quod truncorum ambitus non rotundâ sed ovali figurâ conspiciatur; tum hittpissidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diqlit/ worm i t

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
