Latin
17.1 to 17.4
Ole Worm, Museum Wormianum 17.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fama est in eodem loco mulierculam quandam diem suum obiisse, adeo sanctam, ut splendore insolito, instar accensae candelae, ibidem praetereuntibus appareret; unde prisca simplicitas hunc locum deinceps religiosum habuit. Hanc terram ubi accepissem, comperi colore luteo obscuro esse, modicam, aut ferme nullam vim adstringendi habere, interim acrimoniâ quadam praeditam esse, colore luteo manus tingere, &levi contactu in pulverem abire. De ejus usu hoc memorant, quod scilicet, corporis parti dolenti si applicetur exterius, dolor sedetur; quandoque sed raro exhiberi in internis affectibus. Ego verae Ochrae notas habere cum videam, haud tuto in internis affectibus praeberi autumo. In externis verò tumoribus &inflammationibus haud incommodè. Vim enim, ut reliquae Ochrae, habet dissipandi tubercula, reprimendi, &c. ut supra ex Dioscoride &Galeno monuimus. Galenus praeterea 5. de simpl. Medic. facultatibus cap. 13. Ochram inter illa medicamenta refert, quae &urinam provocare, &callosas sive tophosas substantias ac consistentias incidere sunt idonea, minimum caloris possidere asserens. OCHRA NIGRICANS ARGILLACEA, Germanis Swarn gyldiger letten auß Diusen! huc quoque spectare videtur, ex fodinis argenteis Norvegiae allata. Partim in massas concreta est, partim pulveris formâ transmissa: viribus reliquis Ochris respondere arbitror, ac suum in Medicinâ usum habere. Quamvis &pictores forsan ex ea colores praeparare valeant. OCHRAM ANGLICAM flavi coloris mihi attulit ex Angliâ D. Erasmus Brochmannus. Massa est duriuscula, unciarum duarum longitudine, &latitudine, quadrata ferme, licet inaequalis, pondere unciae unius, &drachmarum septem: ad Chirothecas tingendas in Angliâ utuntur, colorem enim iis indit pulchrè flaventem, OCHRA FACTITIA PLUMBARIA, Germanis Bleigelb/ Sweisgelb/ pictoribus saltem in usu est. Fit ex plumbo nigro in ampullam conjecto, &vi ignis tam diu usto, donec colorem luteum acquisiverit. Quibusdam cerussa citrina appellatur. Sunt quaedam TERRAE METALLICAE, inventae in fodinis argentariis Norvegiae, quae &huc commode referri posse videntur. Una earum, quas teneo, CINEREI NIGRICANTIS est coloris, cui Talci micae sunt permistae; Titulo Germanico tali, Gelb in Diusen in Silber-genben gesunden/ ad me transmissa est: Altera sublutea ad purpureum inclinans, in massulas inaequales &asperas concreta, Germanis Biaun gesundertletten dicitur; in venis &ductibus fodinarum invenitur.