# Museum Wormianum 170

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/170

Sicci odor gratus est, & calorem intensum praebet, nec cito consumitur, ignem diu conservans. Trunci variam habent figuram, ejusque varietatis specimina quaedam edidit Franciscus Stellatus Lynceus in peculiari de hoc ligno tractatu Romae edito. Non ita multi elapsi sunt anni, ex quo hoc lignum primum innotuit. Elegantes ex eo capsulas & opera fabricare norunt Itali, usum praeterea ullum an habeat ignoro. Praeter capsulam perspicillis recipiendis aptam, quatuor unciarum longitudine, duarum cum dimidiâ latitudine, aliis quoque particulis eleganter politis me donavit Vir Clariss. D. D. Thomas Bartholinus, qui ex Italiâ secum attulit. Est in Brasiliâ fluvius Januarii dictus, quod eo mense primum à Joanne Diazio, die Solis, Anno MDXV. primo ei sit aditum, ad altitudinem duorum & viginti graduum, scrupulorum viginti versus polum Antarcticum. Juxta hunc fluvium lignum reperitur quod Dominus de Laet, qui illud mihi transmisit, vocat Lignum è FLUVIO JANUARII. Frustum quod teneo uncias quinque longitudine aequat, latitudine dimidiam, colore obscurè purpureo, fissile, quod rubro colore tingit & inficit. Ex quali arbore petitum me adhuc latet. LIGNUM FOETIDUM ad nos ex Indiae Orientalis Insulâ Timor dictâ Anno MDCXXXIX. attulit Societatis Indicae Praefectus Rulandus Krappè, sed de ejus usu nihil ipsi constabat. Mihi frustulum ejus obtulit quadratum fermè duorum pollicum longitudine & latitudine, leve, coloris citrini, sed foetore insigni, praesertim si radatur aut secetur. Suffocationibus uterinis forsan non incommodè adhibebitur, sed ego ejus nondum feci periculum. An ex eâ sit arbore foetidâ, quam Indi Quauhyyac vocant, ignoro. Describitur ea à Nierenbergio lib. 14. Histor. Natur. cap. 74. hunc in modum. Arbor est magna ferens mali medici folia, sed tamen acuminata, cortex adstringit, gravem odorem spirat; calidâque & siccâ constat temperie; fluxum alvi coërcet, sudorem elicit. Naribus instillatus succus sternutamentum excitat, caput purgat, atque ita febres tollit, capitis praeterea arcet dolorem. Similem foetorem spirat Aovay Teveti, de quo inter fructus actum.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
