Latin
CAP. XVIII
Ole Worm, Museum Wormianum 171
Unproofread scanNot analysed yet
Nec solum in lue Venereâ locum obtinet; sed &Hydropicis, Asthmaticis, Epilepticis, juncturarum doloribus laborantibus, omnibusque morbis à frigidis &lentis humoribus ac flatibus ortum trahentibus, convenit. Ex hoc ligno torno elaboratae mihi sunt Pyxides, Rotulae, &alia ejus generis. HEDERA ARBOREA quamvis vulgata sit planta, ut inter rara haec locum mereri haud videatur, cum tamen vulgo jactitetur, &Vecherus ex Evonymo &aliis referat, vinum ab aquâ separari, si vas ex hederâ conficiatur, eique vinum infundatur, cui aqua permista, brevi permanente vino aquam exstillare; in hujus experimenti veritatem ut inquirerem, ex ligno Hederae (cum mihi frustum obtigerit brachii crassitie) pocula confici curabam, quorum maximum liquoris libram semis capiebat, cui vini duas partes, aquae unam infundebam; quae per tres dies mixta ubi stetissent, paulatim simul transudabant. Ex quo de experimenti veritate judicium ferre quivis poterit. Lignum videtur porosum, leve, &tenuibus liquoribus servandis minus aptum. Et certè si aqua transudat, quidni &vinum, quod tenuius est &magis spirituosum? Nisi ad occultas qualitates confugere velimus, quas ego hic non deprehendi. LIGNUM LITERATUM, Belgis Tetter haut/ ex continente Americae prope fluvium Cajamum adfertur. Barbaris Pira Timinere, quibusdam Moschaten holz! eo quod varietate colorum purpurei &nigricantis ludat, ut interior substantia nucis Moschatae. Solidum est, durum, grave, colore rosso, elegantibus notis subnigris, gratâ varietate distinctum, insignis ad opera fabrilia usus. Arbor ipsa procera est, recta, glabro cortice, frondes tantummodo ferens in fastigio trunci, folia ad pyri figuram quam proxime accedunt. Bauhinus ad Asphalata rubra referre videtur. Forsan illud est quod à Lerio vocatur Lignum Americanum rubrum, diversi à Brasilio generis, è quibus clavas suas Barbari conficiunt. In Medicinâ nullum adhuc invenit usum, sed scriniarii in tessellatis &variegatis operibus sibi illud familiare reddiderunt, scipiones praeterea &baculos ex iis conficiunt splendidos &pulchros. FRUSTULO LIGNI me donavit Vir Clariss. D. D. Thomas Bartholinus, quod ex monte Vesuvio, prope Puteolos ardente, extraxit. Ramulus est teres, digiti crassitie, quinque unciarum longitudine, in carbonem fermè conversus, unde mollis, niger, nodosus, hinc inde exesis frustulis, inaequalis, odore sulphureo &ejus colore quibusdam in locis infectus. Ex quo ligni genere constet, haud facile dijudicare quis jam valet,