# Museum Wormianum 171-2

Ole Worm, Museum Wormianum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/171-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/171-2

CAP. XVIII. Lignum Nephriticum, Panava, Rhodium, Santalum, Sassafras, è Siam. IGNUM NEPHRITICUM, Bauhino lignum peregrinum, aquam coeruleo colore tingens, quod ad Fraxinum refert. Ex Novâ Hispaniâ & Mexico ad nos defertur, ubi Coatl & Tlapalczpatli vocatur. Frutex est grandis, quandoque in molem arboris excrescens, trunco crasso, enodi instar Pyri arboris, foliis ciceris, sed minoribus, non plane dissimilibus Rutae, floribus exiguis oblongis, luteis, spicatim digestis. De ejus temperamento non conveniunt autores, quidam frigidum & humidum esse putant ad temperatum accedens, Manardus calidum & siccum in primo gradu putat. Ligni materia licet albicet, aquae tamen immissa eam coeruleo tingit colore, Athanasius Kirckerus observavit, id aquam in omne genus colorum transformare, ut docet Artis Magnae Lucis lib. 1. p. 3. pag. 77. quae pota renes & vesicam mundat & refrigerat, urinae acrimoniam temperat, & calculos pellit. Ad jecoris & Lienis obstructiones etiam comhitp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit s worm G UNNVERSITEIS. Biollorues μεῖοει Beno UNIVERSITATS. BiSuιorηeι ncucibiue commendatur. Lignum assulatim & minutim concisum, in optimâ & limpidissimâ aquâ fontanâ maceratur atque in eâ relinquitur, donec aqua à bibentibus absumpta sit, Dimidiâ post injectum lignum horâ, aqua coeruleum contrahit colorem. Hac aquâ assidue utuntur, eâ vinum diluunt, & mirabiles experiuntur effectus, sine ullâ humorum commotione, neque aliâ est opus victus ratione, quam temperatâ. Saporem nullum aquae communicat. Francisc. Ximenes observavit, lignum, post quindecim dies continuos aquâ maceratum, virtute omnimodâ exui, nec aquam ulterius tingere. Libavius Epistolâ 38. in cistâ Medicâ, cum 18.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
