Latin
174.1 to 174.4
Ole Worm, Museum Wormianum 174.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Est validum remedium adversus Urinae difficultates &affectus frigidos renum, discutit flatus, aperit obstructa, corroborat partes internas, sanat Asthma, aliosque pectoris affectus, à causâ frigidâ ortos, juvat digestionem, laxat alvum, tollit uteri infoecunditatem, promovet menses, &est validissimum remedium contra luem Veneream, mitigat dolores dentium, catharros curat. Purgato corpore ejus exhibetur decoctum, sed cortex viribus praestat, eâ tamen non utendum in debilibus &emaciatis. Aquam marinam dulcem reddere observavit Franciscus Ximenes. Assulas ex hac arbore per octiduum macerarunt in aquâ salsâ, tum dulcem &potui aptam obtinuerunt. LIGNUM è SIAM Orientalis Indiae Provinciâ ad Santala etiam forsan referri posset. Rubicundum est &flavedine eleganti mistum, odoratum. Clariss. Vir D. Joh. de Laet, à quo habeo, proximè ad Pernabucense accedere ait. Leve est, adeo ut frustum, mihi communicatum, pondere sit unciarum trium cum semisse, longitudine pollicum quinque, crassitie trium cum dimidio. De viribus nihil constat. CAP. XIX. De Lignis Monstrosis. †IGNA, quae à communi figurâ ac formâ exorbitant, Monstrosa vocare lubet; Equia à Naturâ in hoc genere ludente, &casu aliquo ortum trahere videntur. Non minus enim in arboribus ac vegetabilibus eam quandoque lusus suos observare animadvertimus, quam in Lapidibus &Animalibus; cui quandoque Ars aut casus aliquis obstetricatur. Nos, quae jam tenemus ejus generis, producemus. ABIETIS rami monstrosi mihi tres sunt. Primus ex basi tereti paulatim in latitudinem palmarem se diffundit, hinc in octo quasi digitos divaricatur, quorum primus pollicari latitudine, dimidium pedem altitudinis ubi nactus est, rursus in minores digitos dispescitur, qui carie ferme jam sunt consumpti. Secundus digitus minor est &rotundus, tertius &reliqui in latitudinem exporrecti &in summo divaricati, ad ultimum usque, qui teres. Secundus Ramus tereti formâ per pedis unius longitudinem ascendit: hinc in latitudinem diffunditur, unico ramulo tereti ad latus exporrecto, qui, dimidii pedis longitudine ubi excrevit, in tres ramos planos divaricatur, quorum primus in latum ventilabrum cum appendice terminatur, reliqui, minori latitudine contenti, excrescentiis destituuntur. Tertius minor, totus planus, in septem ramusculos maximâ ex parte planos, scabros &inaequales, ut reliqui in extremitatibus extensos, terminatur.