# Museum Wormianum 176.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 176.5 to 176.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/176.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/176.5

Interior hic prae exteriore commendatur & plane est aromaticus, suavitatem Cinamomi, acrimoniam Piperis, Gariophyllorum ex parte saporem obtinens, adeò ut ex omnibus fermè Aromatibus aliquid participare videatur. Exiguum quid ex eo masticatum, oris halitum commendat, acrimoniâ insigni linguam vellicat, & pituitam è capite educit. Nos in confectione Theriaces, pro Costo vero, eo usi sumus. Adfertur ex Virginiâ, Mollucis, Javâ, Insulâ Barbados, &c. Sed ex quâ arbore hic cortex petatur, non consentiunt omnes. Clusius erui putat ex ligno non plane dissimili Guajaco, gravi, solidâ ae durâ materia constante, aliquot nigricantibus venis distincto, corde etiam ipso nigro, ut in Guajaco. At Nierenbergius Histor. Nat. lib. 14. cap. 48. Costi arborem Sambuci facie esse ait, Arbuti, seu Unedonis magnitudine, flores odoratos ferentem, intus candidam, extra cineream, & buxi modo pallescentem, quae in Caguzarate nascitur. Clariss. Vir D. Johan. de Laet lib. 1. descript. Indiae Occidentalis cap. 17.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
