# Museum Wormianum 177.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 177.5 to 177.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/177.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/177.5

GRANATORUM Cortices noti sunt, ab ipsis fructibus petiti, vocantur à quibusdam Malicorium, ab aliis Sidion, nil vero aliud sunt quam putamina malorum granatorum. Vim habent inspissandi sanguinem, conglutinandi, adstringendi; hinc in decoctis humidas gingivas exsiccant, & dentes mobiles firmant; in Cataplasmatis quoque Herniosis adhibentur. GuAJACI Ligni Cortex crassus est, & amplus, pro ratione Caudicis ligni ex quo decerpitur, exterius cinereo ad ruffum tendente colore, interius albicante, ex pluribus quasi lamellis coagmentatus; sapore amariusculo & acriore quam lignum ipsum. Ad luem Veneream & alios affectus, ad quos lignum ipsum commendatur, valet; imò efficaciorem esse, usus docuit: permiscetur decoctis scobi ligni, sed dosi minori. MANDRAGORAE CORTEX ex radice depromitur, & trajecto lino ad exsiccandum exponitur. Exterius scaber est, inaequalis, coloris cinerei, interius albicat, crassitie cortices capparorum superat duplo, sapore penè nullo. Vinum, cui cortex infunditur, valet in doloribus & vigiliis; exhiberi etiam quandoque solet ante sectiones & ustiones, ne sentiantur. Corticis MONSI SEDAN dicti, ex Oriente allati, mihi copiam fecit Clariss. Vir D. Joh. de Laet. Cassiam Ligneam ferme refert figurâ externâ, tenui libro ad nigredinem tendente vestitur; interius colore rufo obscuro Cassiam ligneam aemulatur. Insipidus fermè est, nullâ praeditus acrimoniâ. Cujus sit usus, aut unde advectus, me latet. CORTEX LIGNI SASSAFRAS odoratior, fragrantior est, majoremque efficaciam habet ipso ligno, quia duplex est, exterior asper & cinerei coloris, interior crassior, atropurpureus, mollis, sapore acri aromatico, striis quibusdam oblongis praeditus. De viribus in ligno dictum; hoc tamen observandum, efficaciorem longe esse corticem ligno ipso, viribusque praestantiorem, quocirca & in minori dosi exhibetur. THYMIAitt TATS. Utivens lictonie taba THYMIAMATIS nomine massa quaedam ad nos adfertur ex variis constans corticum fragmentis, friabilis, atropurpurea, odoris grati; quam Narcaphton dici volunt alii. Eâ ad suffimenta utuntur. Alioquin apud Aeginetam lib. 7. cap. 22.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
