# Museum Wormianum 18.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 18.1 to 18.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.1

Annonâ in Charintiâ, horarum duarum spatio, ad duo amplius milliaria, ex quâ panis pinsebatur, testis est Thuanus lib. 5. de anno MDXLVIII. Alterum portentosae terrae genus, linteo viliori ex navis velo abscisso inhaeret. Ex cineribus ortum traxit anno MDCXXV. cum in Orientali Islandiae tractu mons Môdals Jokul dictus conflagraret. Nauta, qui linteum hoc attulit, refert, quod, cum circa Nidrosiam Norvegiae navigaret, ejusdem anni mense Septembri, subito ingens obortus sit nimbus, non aquae, sed cinerum & terrae, ut ipsi videbatur, qui totam navem operuit, velisque pertinaciter adeo adhaesit, ut inde totus discuti nequiverit. Atque in ejus rei testimonium, particulam hanc veli, terrâ eâ infectam, mihi obtulit, ex quo tanto temporis tractu multum periit, vestigia tamen remanent manifestissima. Historia hujus conflagrationis, vulgari idiomate edita est hic Hafniae anno MDCXXVII. Coepit vero mons praedictus, qui alioquin perpetuò nive & glacie tegi solet, conflagrare anno MDCXXV. die secundo Septembris, primo horribili tremore & mugitu, erumpentibus flammis & cineribus. Ex nive & glacie liquefactis, tanta accessit aquarum inundatio, permistis glaciei fragmentis, ut navigationi idonea visa sint loca, quae antea habitationibus & palcuis erant deputata. Hinc indies crescentibus flammarum eruptionibus, horribili boatu & strepitu, lapidum & pumicum in aërem ejaculatorum, cinerumque magno impetu extrusorum, tanta facta est copia, ut continuatae extiterint tenebrae noctis instar per totum istum tractum, exceptis locis flammae vicinis, ubi aër ab igne aliquantulum illustrabatur. Interea temporis in vicinis locis terra motibus concutiebatur tam validis, ut & ex durissimis cautibus coagmentati montes dissilirent. Cineribus vero adeo repletus aër, ut volatilia quasi exanimata deciderent, & per terram in cineribus, reptilium instar, reptitarent. Terra quoque iisdem oppleta, adeo ut incedentium per eos genua strinxerint; unde alio commigrare coacti sunt accolae, fertilitate Terrae in meram sterilitatem conversâ. Duravit hoc incendium in decimum quartum diem. Post conflagrationem variis in locis calidi fontes & Thermae eruperant, quae etiamnum visuntur. Quanto verò impetu pumices & cinerum acervos evomuerit, vel ex hoc liquet, quod naves, circa Norvegiam navigantes, iis fuerint oppletae, ut ex hoc linteo liquet. Narrat Nicephorus lib. 15. cap. 20. Tempore Leonis Papae cineribus pluisse, qui palmae altitudine in tegulis jacuerunt. In agro Neapolitano, ex incendio Vesuvii montis hoc pari modo contigisse arbitror.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
