Latin
18.5 to 18.7
Ole Worm, Museum Wormianum 18.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Huc referre licet Terrae communis portionem sanguine tinctam, quae sanguineâ pluviâ impraegnata fuit Stralfundi anno MDCXLVII. decimo- tertio Septembris, &huc transmissa, mihi vero à D. Simone Pauli communicata. Ejusmodi portenta raro aliquid boni praesagire solent. CAP. VI. De Salibus in genere. CALEM quidam à saliendo dictum putant, eo quod igni injectus exsiliat: sed cum hoc non omnibus ejus speciebus competat, etymologiae ratio haec minus accurata. Qui enim compactus &spissus est, in igne crepitat &exsilit, ut fossilis &marinus: qui minutus &spissus, crepitat tantum; qui rarus, sive compactus fuerit, sive resolutus, nec crepitat, nec exsilit. Quocirca potius à Graeco ἄλς, per Metathesin literarum, traductum puto. Per SALEM verò hic intelligimus, corpus minerale inanimatum, in aquâ solubile, saporibus diversis praeditum, &seminariâ in primâ Creatione vi dotatum, quâ certis in locis conservatur &multiplicatur. Vulgo generari dicunt è succo aqueo &terreo crasso. Cum enim exhalatio sicca substantiae sit terreae, accedens ad naturam ignis, si ab aquâ apprehendatur in pluviâ aut visceribus terrae, pars ejus ignea salsas reddit aquas, relihitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit worm 16 reliquum in terram vertitur, ut vult Caesalpinus. Sales enim omnes generari vult, vel ab exhalatione refrigeratâ, quae aquâ resoluta salem marinum &lacustrem producit, terrae verò agglutinata salem fossilem, &c. Vel ex combustione corporum, quo pacto artificiales Chymici praeparantur. Sed ratio haec minus sufficit. Non enim causam exhibet cur magis in uno quam altero loco reperiatur.