# Museum Wormianum 18.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 18.5 to 18.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.5

Huc referre licet Terrae communis portionem sanguine tinctam, quae sanguineâ pluviâ impraegnata fuit Stralfundi anno MDCXLVII. decimo- tertio Septembris, & huc transmissa, mihi vero à D. Simone Pauli communicata. Ejusmodi portenta raro aliquid boni praesagire solent. CAP. VI. De Salibus in genere. CALEM quidam à saliendo dictum putant, eo quod igni injectus exsiliat: sed cum hoc non omnibus ejus speciebus competat, etymologiae ratio haec minus accurata. Qui enim compactus & spissus est, in igne crepitat & exsilit, ut fossilis & marinus: qui minutus & spissus, crepitat tantum; qui rarus, sive compactus fuerit, sive resolutus, nec crepitat, nec exsilit. Quocirca potius à Graeco ἄλς, per Metathesin literarum, traductum puto. Per SALEM verò hic intelligimus, corpus minerale inanimatum, in aquâ solubile, saporibus diversis praeditum, & seminariâ in primâ Creatione vi dotatum, quâ certis in locis conservatur & multiplicatur. Vulgo generari dicunt è succo aqueo & terreo crasso. Cum enim exhalatio sicca substantiae sit terreae, accedens ad naturam ignis, si ab aquâ apprehendatur in pluviâ aut visceribus terrae, pars ejus ignea salsas reddit aquas, relihitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit worm 16 reliquum in terram vertitur, ut vult Caesalpinus. Sales enim omnes generari vult, vel ab exhalatione refrigeratâ, quae aquâ resoluta salem marinum & lacustrem producit, terrae verò agglutinata salem fossilem, &c. Vel ex combustione corporum, quo pacto artificiales Chymici praeparantur. Sed ratio haec minus sufficit. Non enim causam exhibet cur magis in uno quam altero loco reperiatur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
