# Museum Wormianum 180

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/180

Orbiculari ferme figurâ, nisi quod alterâ parte in rectam lineam terminetur ac dehiscat, depressior aliquantò, multis tuberculis per universum corpus sparsis, coloris ex rubicundo spadicei, ambitu suo uncias septem superat, latitudine duas. Qui fregerant magnum nucleum continere ferunt, ejusdem cum nuce figurae, membrana rufâ opertum, sed parte interiore candidissimum, atque in binas partes separatum instar Amygdali, quod sapore refert. Fructus accurate describitur à Clariss. Viro D. Johan. de Laet lib. 9. descript. Ind. Occident. cap. 4. Arbor, quae eam fert, tereti trunco est, ut pinus. Mihi communicata nux, magnitudine est pilae palmariae, figurâ Renis, coloris cinerei ad nigrum inclinantis, crebris tuberculis obsita, quae prolongantur ad latus depressius cum tendunt, ubi rimâ tota nux dehiscit. Pondere est unciarum duarum cum tribus Drachmis, sex unciarum ambitu. ALMENlitvormi β hitpissidigi. ub. uni-heidelberg. de /d ALMENDRAS DE PERU, seu Amygdala Peruana, forsan sic dicta, quod operimentum, quo nux haec tegitur, simile sit ei quod habent Amygdala, & nucleus etiam sapore & colore Amygdala referat. Clusio Fructus exoticus Hispaniensis dicitur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
