Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 181
Unproofread scanNot analysed yet
Fructus est triangularis, dorso lato in bina latera angulosa desinente, valde rugoso, &inaequali, ut &utrumque latus, supina pars etiam rugosa, sed angusta &cuneiformis, dorsum incurvatur, tota nux unciarum duarum est longitudine, latitudine unius fermè. In hunc sensum Clusius, sed Clariss. Vir D. Johan. de Laet lib. 17. descriptionis Ind. Occident. cap. 4. accuratius hunc fructum describit. Reperitur, inquit, in silvis juxta flumen Amazonum, arbor Barbaris Ademonie Totake dicta, cujus fructus Totoke. Illa procera est, ramosa, foliis grandibus, ulmi similibus, obscurè virentibus, nisi quod posticâ parte nonnihil videantur candidiora. Nullos fert flores, sed certas gemmas, quae colore non differunt à foliis, quae sensim crassescunt, &protrudunt fructum grandem, mole interdum capitis humani, penè rotundum, anticâ parte nonnihil compressum, cortice duro, ligneo, admodum compresso, exterius striato &tuberoso, coloris fusci &penè nigri. Dividitur interius certis septis in sex veluti nuces, arcte inter se conjunctas, quae singulae iterum ligneo, duro, &satis crasso cortice tectae sunt, &variae formae, plerumque tamen triangulares, unâ parte convexiore, cum tribus veluti suturis, valde rugosae &asperae, minus tamen quam exterior cortex, tres uncias longae &sescunciam latae, coloris rosei &interdum cinerei aut fusci. His continetur oblongus nucleus, totas implens, instar Amygdali, rubicundâ membranâ tectus, carne candidissimâ &solidâ &nonnihil oleosâ. Sapore magis videtur accedere ad Avellanas, quam Amygdala, quorum usum supplere potest. Vim Venerem excitandi illis tribuunt incolae. De AMOMO variae autorum sunt sententiae, &quidnam verè sit dubitant quam plurimi. Hinc quidam pro Amomo Acorum substituunt, quidam Rosam Hierachontinam, alii Pedem Columbinum. Tandem verum Amomum, quod Dioscoridis &Plinii notis respondet, invenisse videtur Cechinus Martinellus Pharmacopoeus Venetus, quod nobis descripsit Nicolaus Maroneus in hunc modum. Amomum Indicum parvus est racemus, absque pediculis ex unico Sarmento enatus, sibi ipsi arcte cohaerens &convolutus in uvae modum, constat denis aut duodenis ad summum acinis seu folliculis fibrosis se mutuo comprimentibus, tanquam de communi loco inter se decertantibus, adeo ut sibi invicem parvas cavitates imprimant. Racemum sustinet lignum teres, pollicari longitudine, fibrosum, odoratum, acre, foliis confertim exornatum, pusillis squammarum serie distributis, quâ parte folliculorum est tp. sidigi. ub. uni-heidelbet