# Museum Wormianum 182

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITETS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/182

Ornantur folliculi Amomi exterius tenuissimis filamentis seu nervis, quasi lineis per longitudinem ductis, praediti etiam sunt parvis sulcis ternis, toridemque interpositis exiguis eminentiis, quae triplicem internorum seminum seriem circumseribunt. Singulos folliculos replent tres seminum Phalanges, tenui membranâ ab invicem sejunctae. Unaquaeque verò Phalanx pluribus constat seminibus angulosis, eâdem tenui membranâ involutis, adeoque strictim sibi coliaerentibus, ut trium duntaxat seminum longiusculorum effigiem praebeant. Racemi & totius ligni color idem spectatur, in aliquo pallidus, in alio candidus, in alio verò ex pallido ad subruffum vergens. Sed in candido folliculo semina plerumque insunt evanida, in subruffo semina solidiora & perfectiora frequentissimè observantur. Seminibus angulosis color externus ex rufo nigricans adest, internus albus. Semina interna eadem solida quidem sunt, sed frangibilia, non fractu contumacia, ut semina Cardamomi. Racemo odor inest validus, sed εβώδης, ingenitus verò, non ascititius, qui vulgarem lavendulam quodammodo redolet, suavior tamen, exemptis à folliculo seminibus, major odoris actimonia inest, minor autem odoris fragrantia. Eâdem ratione & racemus & nuda semina acri sapore sunt praedita; sed racemo hebetatur acrimonia, in nudis seminibus vehementer percipitur, quo vulgarem Caphuram quodammodo sapit. Haec Maroneus exacte singula complectens, quae ad Amomi delineationem spectant. Galenus 6. simpl. Amomo Acoro similem facultatem ascribit, nisi quod Acorum siccius sit, majore autem facultate concoquendi Amomum. Ingreditur praestantissima Alexipharmaca, in primis Theriacam & Mithridatium. Delineatum jam ubi haberi potuit, in eorum confectione, nos usi sumus feliciter, quod & Ponam Veronensem Pharmacopoeum fecisse vidimus, cum approbatione totius Collegii Medicorum Veronensium. AMOMI aliam quandam speciem ex Hispaniâ secum attulit D. Sperlingius, cujus me donavit fructibus. Grana quaedam erant Cubebarum instar, rotunda, aspera, ex cinereo purpurei coloris, punctula duo albicantia in utrâque extremitate habentia, quorum unum vestigium habet pediculi, quo ramulo adhaerebat. Alterum protuberans aliquantum, in centro foramen habens, quod floris ostentare videtur vestigia. Tenui constat cortice aromatico, intus granum nigrum rugosum tenens, compressum & rotundum. Fructus ipse magnitudine inaequalis. Maximum Pisum mediocre aequat, minus granum piperis. Sapore acri aromatico. CAP. XXII. Anacardus, Ananas, Antophylli, Anda, Anakok, Aovay, EDE Araticum Ape, Avellana Purgatrix.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
