# Museum Wormianum 185

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITAYS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/185

Quorum primum parte ejus sessili oblongum est & ovale ferme, semiunciae longitudine; duo ad latera magis hiantia, inaequalia, per quae venarum ramuli quidam, ab ejus cavitate provenientes, erumpunt, ac se per ejus dispergunt superficiem. Per longitudinem costa quaedam excurrit, sed per latitudinem sinus quidam fructum in duas aequales partes dividunt cum suis foraminibus, de quibus dictum. Demum in apicem terminatur, qui quasi centrum est lineae & sinuum descriptorum, exterius durior est cortex, sinu suo duos fovens fructus seu nucleos purpureos loculis discretos, cordis figurâ. Longitudine aequat uncias ferme quatuor, latitudine duas. ANACOR genus quoddam Phaseoli Indici est, descriptum à Carolo Clusio lib. 6. rarior. Plant. & Exotic. lib. 3. cap. 13. Fructus autem est Ponticâ nuce paulo minor, in medio tumidior & pulvinatus, laevis, splendens, durus, solidus, in aquâ subsidens, extimâ parte (quae lobo suo adhaesit) veluti diducto & hianti osculo, superne paulo elatiore & aquilino praeditus, duobus coloribus constans, superior enim pars ab elatiore rostelli parte, quasi lineâ ad alterius extremitatis infimam in fructu partem oblique ductâ, tota utrinque atra est, Ebeni nigredine, & nitore, inferior verò omnino Corallina, & ut altera nitet. Pulpam habet candidam. Tribus aut quatuor majoribus in pollinem tritis utuntur Indi ad vomitum provocandum. υρῦ Sicst AOVAI vel AHOVAY fructus est castaneae instar, figurâ proxime accedens ad literam A Graecorum, nucleum habens venenatum, putamen durissimum & tinnulum; unde à Barbaris tintinnabulorum loco usurpatur, & brachiis cruribusque circumdatur ornatus gratiâ: eosdem fructus & clavis suis & securibus aliisque instrumentis alligant. Crescit verò hic fructus in arbore quadam, quae teterrimum spargit odorem cum secatur, & qui vix ferri potest, propterea à Barbaris ne quidem ad Pyras usurpatur. Caeterum arbor est Pyri magnitudine, foliis semper virentibus & mali nostratis non absimilibus. ARATIhitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit s worm i6

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
