# Museum Wormianum 186

Ole Worm, Museum Wormianum, &UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/186

Araticu Ponhe arbor est caudicis & ramorum figurâ, ac colore corticis, ut malus Aurantia, sed foliis, flore ac fructu differens. Folia habet circiter semipedem longa, alternatim opposita, elegantia, superius saturate viridia, crassa, & ad tactum solida, penè duos digitos lata, linguae humanae figurâ, & in extremitate acuminata. Hinc inde flos provenit magnus, egregius, magnitudine superans florem Frittillariae, totus flavus, exterius compositus ex tribus foliis cordiformibus, sesquidigitum longis, & crassis instar corticis aurantii mali, erectis, quae in sui medio continent alia tria minora & dimidiae crassitiei, quorum quodlibet semiglobum excavatum refert. Tria autem haec ita composita, & extremitatibus suis imposita sunt, ut globum integrum, interius cavum, magnitudine juglandis, referant. Globus hic in cavitate suâ stamen habet globosum, magnitudine avellanae, luteum, & in stamine apicem parvum rotundum. Sunt autem & stamen & apex tuberculis exiguis luteis praedita, quae videntur ut pori in cute hominis algentis. Flos totus flavus, odoris suavis, sed nauseabundi. Floret potissimum mensibus Septembri, Octobri, Novembri. Flos deciduus, singulis enim diebus multi se aperiunt, & post aliquot horas sponte decidunt, strepitum excitantes inter cadendum, quasi aliquis baculo feriret arborem, gravis enim est flos & grandis. Florem sequitur fructus, qui maturatur praesertim Decembri & Januario. Non hitpisidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglits worm i 655/0 Non est autem edulis nisi sponte decidat, tunc enim instar pultis est mollis, figurae turbinatae, quatuor aut quinque digitos longus, ubi pediculo adhaesit 7. aut 8. digitos crassus in ambitu. Externè coloris est ex albo & viridi mixti, vel planè pallidi virentis, & videtur quasi cutis ex squammis composita esset, ita enim lineis viridibus pallidae virentes squammae delineatae sunt, & quaelibet harum squammarum habet tuberculum in medio exiguum, fuscum, ita ut nucem pineam ferme repraesentet.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
