# Museum Wormianum 187-2

Ole Worm, Museum Wormianum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/187-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/187-2

CAP. XXIII. Baccae Lauri longae, Bixa, Bombicinus fructus, Bon, Bonduc, Boramez. TAURUS arbor est notissima ac varias habet ratione foliorum & fructuum differenEtias, de quibus prolixè Botanici. Nos de fructu saltem hic agimus, qui rarior est, cum enim vulgaris magis ad rotunditatem inclinet, hic oblongior, figurae ovalis & acuminatus utrinque. Quia ejus generis fructus, quos teneo, pediculos adhuc adjunctos tenent, putavi figuram hanc oblongam cum gracilitate conjunctam ex immaturitate provenire; sed cum in magnâ copiâ adferantur, peculiarem speciem constituere animadAa 2 hitp:lidigi. ub. uni-heidelberg. de / diglit svor UMIVERSITAIS. BIELIOTHEK haͤbtigaie UMIVERSITATS. Binisoruesructcaitio animadverti, cujus mentionem facit Bauhinus Pinac. libr. 12. sect. 1. ubi inter Lauros, quae fructum ferunt, quandam esse ait, quae fructum habet in rotundo modice oblongum, quandam verò quae habet oblongum, gracilem, & utrinque ovato mucrone turbinatum. Atque hic ipsus est de quo nobis sermo. Anno MDCLII. crevit in Horto Consulis nostri Hafniensis Johan. Nikelson, planta quaedam Aegyptiaca, Prospero Alpino Beid el Ossar dicta, cujus fructus cum mirus mihi videbatur, Chameleontem fere referens, eo me donavit, & ab artifice exacte delineari curavi eâ formâ quam hic vides.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
