# Museum Wormianum 187

Ole Worm, Museum Wormianum, &UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/187

Mollis est dum sponte decidit, ita ut instar Casei veteris putridi digitis decorticari possit, continet carnem seu pulpam subflavam, quae quasi ex pyramidibus videtur composita, filamentis quasi quibusdam intermixta, & multis nucleis seu seminibus. Pulpa odore non male refert massam panis fermentatam, cui aliquid mellis admixtum, saporis ex dulci subacidi & subacris est, nihil ingrati, odor enim gratus. Eo loco ubi pediculo insedit fructus, durioris carnis corpus, suppositorii figurâ, in se continet, quod seorsim extrahi potest, comeditur, ac pro lautissimâ buccellâ offertur principaliori in mensâ. Semina fructus sunt ovalis figurae, alterâ tamen parte angustiore, quâ pulpae adhaesit, compressa, magnitudine fabae, glabra ac dura, coloris flavescentis, splendentis, quodlibet pelliculâ albâ obductum, intus est nucleus albus, durae substantiae, sapore non male referens radicem Helenii, ita enim in dulci amarescit. Folia Araticu communis igne adusta, & cum oleo apostemati imposita, maturare faciunt, aperiunt & optimè sanant. Guilhelmus Piso lib. 3. de facult. simpl. asserit Araticu Pana (licet à multis comedatur) copiâ tamen laedere, dum frigore nimio calorem naturalem opprimat, eadem ventris Symptomata excitet, quae venena frigida solent movere. ALOES AMERICANI fructum vide in Careguatâ. Avellana Indica peculiaris Camerarii, delineata à Johan. Bauh. Hist. Plant. lib. 3. c. 39. sed non descripta. Parvus fructus est coloris spadicei, figurae conicae, in apicem acutum desinens, fibris praeditus rectis à basi in apicem excurrentibus, angulosus. In parte obtusâ eleganter oculis, naso, & ore refert faciem Cercopitheci. Concussus strepit ob inclusum nucleum. De viribus nihil percepi. Fructum globuli Saponarii magnitudine emi, exactè sphaericum, sed in superficie foraminibus parvulis dotatum, inter quae unum majusculum, cui insertum fuisse petiolum arbitror, Colore castaneo. Nescio an sit fructus 4. a Clusio delineatus lib. 3. Exot. cap. 29. & Joh. Bauhin. inter alios lib. 3. Hist. Plant. cap. 39. p. 308. Fructus sphaericus punctatus vocari non incommode potest. AVELLANA PURGATRIX Monardi, Ben magnum Medicorum vulgo, figurâ est oblongâ, triquetrâ, parvae avellanae magnitudine, lento & molli cortice, partim ex cinereo candicante, partim puniceo, quem sequitur putamen minus solidum quàm in avellanis, acuminatum, albicans, parte inferiore aliquanto obtusius, nucleum fovens avellanae magnitudine, candidum, solidum, tenui membranâ obductum, sapore haud ingratum. Ex Insulâ D. Dominici adferri solet. Indi se familiariter hac purgant, validissime bilem & pituitam superne & inferne evacuat, sed vehementiam ejus assatione infringi ajunt, coli doloribus medetur, flatus discutit, clysteribus injecta evacuat, calida in tertio gradu habetur, sicca in secundo. Ex eâ oleum conficiunt odoratum, de Ben dictum, quo barbam & caesariem inungunt, deliciarum gratiâ. Interius datur fructus à Drachmâ semis ad Drachmam unam, prius assatâ.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
