Latin
189.5 to 189.7
Ole Worm, Museum Wormianum 189.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Confractus (difficulter autem ob saxeam duritiem confringitur) album in se continet nucleum, impensè amari saporis, ut Lupini. Crescit verò in lobo membraneo, fusco, subrubente, frequentibus spinulis hirsuto, quandoque trium, quandoque duarum unciarum longo. Ex uno verò pediculo plures ejusmodi lobos dependere docet Clusius Exot. lib. 3. cap. 15. Ex Brasiliâ, Javâ, Virgineâ, Pisorum nudorum nomine adferuntur. BORAMEZ, seu agnus Schyticus, admirabilis planta est, pro fructu agnum ferens, de quo licet multi dubitent, ejus tamen Historiam persequuntur viri fide digni, Sigismundus Herbersteinius in suâ Moschoviâ; Haython Armenus de Tartariâ; Surius in commentario anni MDCIV. Jul. Caesar Scaliger, Licetus, Nierenbergius &Athanasius Kirckerus, de Magnetismo plantarum, qui &ejus dat Iconem. Quia verò Clariss. Vir D. D. Christianus Stougardius P. M. particulam pellis ex Moschoviâ secum attulit, quâ me donavit, quam nomine pellis Agni Schytici ibidem accepit; de mirabili hac plantâ, etiam hic agendum mihi putavi. Historiam ejus mutuaturus à Jul. Caesar. Scaliger. Exerc. 181. sect. 29. contra Cardanum, ubi haec refert. Tartarorum horda Zavolha est, vetustissimae nobilitatis commendatione. In eo agro serunt Aa 3 httpissdigi. ub. uni-heidelberqu. de/c UMIVERSTArS.