# Museum Wormianum 190.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 190.1 to 190.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/190.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/190.1

Illud miraculi fovet magnitudinem: quamdiu vicinis obsidetur herbis, tamdiu vivere quasi agnum in laeto pascuo; absumptis illis tabescere atque interire. Idque non solum vel casu, vel tractu temporis, sed etiam experiundi gratiâ, subtractis atque ablatis evenire. Quin illud auget admirationem, appeti à Lupis eam, non item ab aliis bestiis, quae carne vescuntur, Adamus Olearius in suo Itinerario Orientem versus pag. 117. de hoc fructu, sic disserit. Referunt prope Samaram, inter fluvios Volga & Don, fructum crescere magnitudine & formâ Melonis, externâ verò figurâ Agnum referentem, cujus membra satis affabrè exprimit. Caulis umbilico inseritur, & quocunque in terrâ prorepit (crescendo namque locum mutat) arescunt gramina, quod absumere vocant. Ubi ad maturitatem pervenit, arescit caulis fructusque corticem pilosum nanciscitur agni instar. Qui cortex pellis instar praeparatur, & contra frigoris injuriam utuntur. Moschoviae hujus pellis frusta ex lectisternio decerpta nobis monstrarunt & dederunt, hujus fructus esse asseverantes. Sed an credere licet ignoro. Subtilis quidem erat, villosa, instar agni immaturi aut recens nati. Haec ille. Hinc tot de hoc fructu Philosophorum ortae sunt sententiae & disquisitiones. Fortunius Licetus, postquam varias opiniones & dubia proposuisset, ad singula respondere conatur, ostendens hunc fructum purum vegetans dici posse, & verum animal de stirpe nascens, & simul novum genus Zoophyti, medium inter animalia & plantas. Verum esse Vegetantis plantae fructum ostendit eo, quod aliae dentur plantae, quarum fructus & flores, homines, muscas, serpentes, scorpiones, testiculos & manus suâ figurâ exhibent, quae tamen è numero verarum plantarum non excluduntur. Tum quod in lapidum genere idem observetur, quod varias res, animalia, homines, partes animalium, referant, ac nihilominus è numero lapidum non excludantur. Hanc etiam opinionem firmat, & pro verissimâ habet Athanasius Kircherus de Plantarum Magnetismo lib. 3. omniaque illa fuse diluit, quae contrarium probare videntur. Quod pelle lanigerâ sanguineo succo refertâ turgeat, novum non est, cum plures dentur plantae, quae sanguineo succo scateant, ut Lapathum sanguineum, mala Punica, sanguis Draconis; Lanam fert genus quoddam graminis, Bombax, Persici fructus, mala Cydonia, quae, supra pelliculam, albam inducunt lanuginem. Quod herbas circumsitas depascatur, fit, quod suâ radice eorum subtrahat nutrimenta, vel (si verum quod Olearius refert) si Melonis sit species, quia repens planta est, tam foliis suis latis, quam fructu, crescendo serpente, vicinas ac subjacentes suffocet.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
