# Museum Wormianum 190.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 190.5 to 190.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/190.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/190.5

Minus officit pulpa Cancrorum carni similis, quia uvae nigrae talis est, ex quâ vinum sanguini simile provenit. Si quis statuat agnum hunc verum esse animal, tum non ex semine, sed sponte ut proveniat necessum est, quia anima Vegetans sentientem producere nequit. Talem igitur habebit ortum, qualem in lapidibus Ranae, bufones, serpentes, & ex arbore aves. Qui novum quoddam Zoophytum statuunt: sponte produci est ut fateantur, quemadmodum è saxis spongiae, urticae Marinae, & alia Plantanimalia. Sed quia fructum hunc semina habere Melonum similia scribunt Autores, Vegetabile sui generis esse, omnino statuendum videtur. Pelliculae istius, quam teneo, frustum longitudine est pedis dimidii, latitudine unciarum trium, lenissimâ & crispatâ lanâ obductâ, partim nigri, partim albi, partim rubicundi coloris; sed arte in Varios Maeandros, folia & flores referentes, more Phrygionum dissectum, & alternatim rursus consutum, ut holosericum Variegatum & Villosum quodammodo referat. Mihi Anno 1649. mense Martio retulit Nobiliss. D. Eovaldus de Kleiss, Electoris Brandeburgici apud nos Legatus, vir ut litteratissimus ita fide dignissimus, sibi in confinio Tartariae degenti oblatam fuisse ejusmodi plantam exsiccatam, foliis Tabaci, cujus cauli adhaehittpissdigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsvorm iβ adhaerebat fructus agnellum figurâ plane referens, magnitudine pedali, vellere crispo tectus, sed circa caudam aliquid ei defuisse videbat, quo minus agnum plane referret, quod an casu ablatum fuisset ignorabat. Tartarus qui exhibebat, singula quae supra allegati autores retulerunt, diffuse confirmabat. CAP. XXIV.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
