Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 195-2
Unproofread scanNot analysed yet
FRUCTUS seu coni, CEDRI DE LIBANO, figuram habent oblongam, ut abietis, ex squammis verò tenuibus componuntur, lenibus &non duris; coni hi semper in arbore sursum spectant, &extremitati ramusculorum ita adhaerent, ut decerpi nequeant, nisi particula rami unà auferatur. Meus conus, quem dono Clariss. Viri D. D. Thomae Bartholini teneo, coloris est fusci, ex tenuibus &quasi membranaceis foliolis coagmentatus, pyriformis ferè, tenuiori parte, pediculi reliquias adhuc retinens, longitudine unciarum quinque, in ambitu novem. Calidam obtinet facultatem, ventriculo inimicus, contra Tussim, spasmum, nervorumque affectus &Apoplexiam commendatur cum Pipere, menses movet, &iisdem ferme pollet viribus quibus pix Cedria. Arbor, ex quâ fructus hic petitur, à Botanicis Cedrus magna de Monte Libano vocatur, quia in altissimis &nivosis jugis Montis Libani provenit, Cedrelate ab aliis. Arbor magna est, altissima, ramos latissime spargens, ita ut ejus caudex quandoque à quatuor hominibus vix expansis brachiis ambiri possit, Theophrasto teste. Cortice est scabro, interiori suâ parte: rami pyramidali formâ caulem ambiunt, paulatim decrescentes, foliis tenuibus, sed brevioribus abietinis, non tamen acutis. Lignum ejus durum est, &carie aut senio vix consumitur, odoratum. Hinc Salomon hoc ligno in fabricâ templi Hierosolymitani usus est. Resinam fundit odoratam, quae recens alba, paulatim rufescit &crassescit; cocta picem praebet ad multa utilem, cujus saepe apud Medicos &alios fit mentio. Bb 2 CIRIhitp:sidigi. ub. uni-heidelberg. de/