# Museum Wormianum 195-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/195-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/195-2

FRUCTUS seu coni, CEDRI DE LIBANO, figuram habent oblongam, ut abietis, ex squammis verò tenuibus componuntur, lenibus & non duris; coni hi semper in arbore sursum spectant, & extremitati ramusculorum ita adhaerent, ut decerpi nequeant, nisi particula rami unà auferatur. Meus conus, quem dono Clariss. Viri D. D. Thomae Bartholini teneo, coloris est fusci, ex tenuibus & quasi membranaceis foliolis coagmentatus, pyriformis ferè, tenuiori parte, pediculi reliquias adhuc retinens, longitudine unciarum quinque, in ambitu novem. Calidam obtinet facultatem, ventriculo inimicus, contra Tussim, spasmum, nervorumque affectus & Apoplexiam commendatur cum Pipere, menses movet, & iisdem ferme pollet viribus quibus pix Cedria. Arbor, ex quâ fructus hic petitur, à Botanicis Cedrus magna de Monte Libano vocatur, quia in altissimis & nivosis jugis Montis Libani provenit, Cedrelate ab aliis. Arbor magna est, altissima, ramos latissime spargens, ita ut ejus caudex quandoque à quatuor hominibus vix expansis brachiis ambiri possit, Theophrasto teste. Cortice est scabro, interiori suâ parte: rami pyramidali formâ caulem ambiunt, paulatim decrescentes, foliis tenuibus, sed brevioribus abietinis, non tamen acutis. Lignum ejus durum est, & carie aut senio vix consumitur, odoratum. Hinc Salomon hoc ligno in fabricâ templi Hierosolymitani usus est. Resinam fundit odoratam, quae recens alba, paulatim rufescit & crassescit; cocta picem praebet ad multa utilem, cujus saepe apud Medicos & alios fit mentio. Bb 2 CIRIhitp:sidigi. ub. uni-heidelberg. de/

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
