Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 196
Unproofread scanNot analysed yet
Piper caudatum, Betre quibusdam, Lusitanis, Nhamdu Brasiliensibus generali nomine, subfrutex est instar arbusculae excrescens, ad trium, quatuor, quinque &interdum sex pedum altitudinem, caulis illius lignosus, teres, viridis, nodosus, ferè ut caulis Solani, folia singulatim sunt posita, quorum quodlibet suum habet pediculum, qui ad nodos oritur. Sunt autem lata, figurâ cordis, multis venis arcuatim secundum longitudinem elegantissime notata. Ad nodos proveniunt multi Juli, quatuor, quinque, aut sex digitos longi, incurvati, figurâ ferme caudae muris, virides, qui mense Octobri aut Novembri decerpuntur. In Sole siccati nigrescunt, continentque granula, rotunda, nigra, seminis Papaveris magnitudine, arcte juxta se in uvam composita, acris saporis instar Piperis optimi, quod ex Indiâ Orientali adfertur; sed is sapor in meo non observatur. Radix in alias plures tenues dividitur, fuscas, insignis odoris instar Thymi, &saporis qui linguam vellicet. Folia hujus plantae medentur ulceribus tibiarum. Radix mirabiliter valet adversus Apostemata. Hoc Piper non admodum expetitur ob copiam Capsicorum. Radices &folia cum sint summè calida, etiam exsiccata &diu reservata contra morbos frigidos in Balneis locum inveniunt. Hunc etiam addunt usum, quod Pinan misceant cum calce vivâ, &in calcem ita mixtam intingunt Ciriboa, quam masticando os purgant. Coccuhitp:sidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit wormIGSSIO COCCULAE, quibusdam Cotulae Elephantinae, aliis Cocculae de Levante, seu Baccae Orientales. Ex Alexandriâ Aegypti adferuntur, racematim cohaerentes suis pediculis, hederae Corymborum modo.