# Museum Wormianum 197.1-3

Ole Worm, Museum Wormianum, 197.1 to 197.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197.1

Baccae sunt Pisorum majorum magnitudine, rotundae, nisi quod parte eâ, quâ pediculis adhaerent, sinuatae aliquantum, asperae, colore cinereo nigricante: ubi per medium secueris, Renis figuram aemulatur utraque cavitas, quae nucleum fovet luteum, amarum, ex partibus & laminis quasi inaequalibus coagmentatum. Cujus stirpis aut plantae sit fructus, nondum certò constat. Quidam Solani Manici, quidam Tithymali, quidam Clematidis esse existimarunt. Commendantur ad necandos pediculos contusae & cum oleo aut pinguedine mistae. Ad pisces capiendos etiam in usum sunt traductae, unde piscatoriae baccae à quibusdam dicuntur. Ex iis hoc paratur pharmacum, quod in tali casu valde commendatur. ra. coccularum, adipis agni an 3s, casei antiqui Ziβ. sem. cannabin. 3j. Aneth. Hyosciam. an. ziij. farinae tritici zij. mellis gvj. Caphurae 3j. omnia in mortario in massam redigantur & f. pillulae Pisi magnitudine, quae flumini placido injectae, & à piscibus devoratae, paucâ interjectâ morâ eos infatuant, donec in summo semianimes natantes reticulo extrahantur. Ejectâ ex eorum ore pillulâ, in recentem aquam si conjiciantur, reviviscunt, CONOS ABIETIS huc referre licet, quos Matthiolus Spithamae longitudine esse refert, cum tamen ii, quos ego ex Norvegiâ teneo, juglandem non superent. Quo nomine potissimum hic eorum mentionem facio. Immaturiores adhuc meos esse existimarem, nisi ex illis quidam dehiscentes, semina matura & resinam gummosam de se praebuissent. CUBEBAE grana sunt Piperi nigro similia, ex Javâ & aliis locis Orientis advecta, tenui pediculo adnexa, intus inania, sapore amaro, acri, odorata, colore cinereo, cortice scabro in apicem terminato. Proveniunt in frutice sylvestri hederae modo arbores scandente, foliis Piperis angustioribus, flore odorato, fructu racemoso, non uvae modo in communi racemo, sed lingulis granis singuli dati pediculi. Ferunt incolas, ubi nascitur, Javae scilicet & Cundae Insularum Orientalis Indiae fructum decoquere antequam efferatur, metuentes ne alibi satus enascatur. Commendatur ad ventriculi vitia, detentus in ore fructus, claram vocem facit concionatoribus. Ferunt & Veneris voluptatem augere, si in coitu ore detineatur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
