Latin
198.1 to 198.4
Ole Worm, Museum Wormianum 198.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
refert in Indiâ monstrosas esse, immensâ mole, quae dissectae &resiccatae excavantur, &ex iis varia vasa effinguntur, ex minoribus pocula aut pateras ingeniose caelatas formant. Majores quas possidemus, ut &mediocres, lagenis destinatas esse ex figurâ patet. CAP. XXVI. Fabae variae, Aegyptiaca, Faufel, Fructus varii non descripti. TABAE INDICAE variae, apud me conspiciuntur. Primum locum tribuimus majoribus, inter quas eminet FABA PURGATRIX latissima, ex Insulâ D. Thomae, Bauhino, quibusdam cor D. Thomae, quod in Insulâ D. Thomae nascatur, &figurâ Cor referat. Clusio dicitur lobus crassus ex Insulâ D. Thomae. Phaseolus purgans Tabernaemontano. A Clusio in notis ad Manardem describitur cap. 49. in hunc modum. Orbiculari ferme est figurâ; sed planus utrinque &quodammodo pulvinatus, digiti unius crassitudinem aequans, duorum verò latitudinem, aut amplior, ex uno latere aliquantulum cavo, quà videlicet hilus esse solet, &siliquae, in quâ continetur, adhaeret. Cortex durus &lignosus, laevis, ex rubro nigricans; quod intus continetur album; firmum, &in duas partes, naturâ sectile, sapore primum, qualia sunt omnia Legumina, sed illico linguam mordicante &acri, quo fit ut purgandi facultate polleat. Mihi quatuor sunt, quae plane descriptioni conveniunt, nisi quod maximâ ex parte majores sint. Est enim quae duas uncias, tam longitudine, quam latitudine, aequet. Quidam hanc Fabam Aetitis constituunt speciem, quod medulla in exsiccatis sonum excitet si concutiatur ut Calimus in vero Aetite, &parturientibus opitulari volunt. Quidam in marem &foeminam distribuunt, majorem marem &minorem foeminam appellantes; imò, si simul conserventur, parturire foeminam credunt. Sed magnam vim in Idiotis habet persuasio. Lobus ipse, in quo haec Faba nascitur, describitur ab eodem Clusio Exot. lib. 3. cap. 8. sed quia mihi una contigit lobo inclusa, eum hic delineabo. Exactae rotunditatis est, nisi quod unâ parte, quâ abscissus erat à reliquo, pollicis crassitie latior, per ambitum nervo duro ac solido cingitur, latitudine trium pollicum cum semisse, longitudine quatuor, appendici enim aliquid adhaeret, quo nectebatur reliquae parti. Duabus constat tunicis membraneis, exterior crassior est, ex purpureo fusca, crebris fibris undatim discurrentibus intertexta. Interior tenuior glabra, quâ fabam tangit lutei coloris; quâ cum exteriori nectitur, nigrior, ex nervo qui ambitum cingit, ramuli multi disperguntur inter utramque tunicam, nutritioni procul dubio inservientes.