# Museum Wormianum 198.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 198.5 to 198.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/198.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/198.5

FABAE LOBI CARTILAGINEI Clusii Exot. lib. 3. cap. 9. mihi sunt quatuor, orbicularis figurae, utrinque aliquanto in medio protuberantes, unciam circiter latae; quaedam tamen majores, quaedam minores, in ambitu ferè undiquaque tanquam annulo nigro cinctae, quem utrinque linea flava stipat, durae sunt, ex puniceo nigrae, asperae aliquantum. Lobus ipse, in quo continentur, ibidem a Clusio describitur, quod quatuor uncias cum semisse sit longus, binas, aut paulo amplius latus, cartilagineo potius quam duro aut lignoso cortice constans, dorso duplici veluti cristâ insignito, cartilagineâ & sinuosâ, ad extremum usque lobum protensâ, cujusmodi alios etiam habet. Rugosus autem erat cortex & coloris nigri, tres tantum Phaseolos in se continens. Est & alia HISCE AFFINIS, tam quoad colorem, quam quoad formam, sed minor aliquanto, & eo discrepans, quod annulus ille tantum partem fabae cingat (quarta enim pars eo caret) quodque non niger sit, sed in medio albus, utrinque tenuem & exilem hitpelidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit/ vorm IBSSIO, exilem lineam nigram habens, quam stipat rubicunda, ita ut circa fines recurrant, non sine levi prominentiâ.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
