# Museum Wormianum 199.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 199.5 to 199.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/199.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/199.5

FAUFEL, Malabaribus Pac vulgo, nobilioribus Areca dicitur, ad nuces à quibusdam refertur, fructus est duum generum, quidam enim nucem Moschatam magnitudine refert, quidam oblongior est & major; quamvis posteriorem hanc ad Faufel an referre debeat dubitet Clusius lib. 1. Hist. Arom. cap. 25. ac exotic. lib. 2. cap. 3. nucleum palmae Pinus arbitretur. Nos hic de vero Faufel. Fructus hi deni aut duodeni, suis involucris villosis tecti, dependent ex arbore Areccâ, crassis & oblongis pediculis, qui in inferiorum ramorum alis nascuntur. Cum suo involucro longitudine est unciarum duarum cum semisse, foris colore flavo, sub tenui cortice villos & filamenta aurea continens, quae ipsam nucem exterius densè stipant. Nux vero ipsa dura est, alterâ parte sessilis, coloris exterius cinerei, rugosa, interiore substantiâ variegatâ ex purpureo & albicante undatim permistâ medullâ, quae mollior est dum externo involuero detinetur, durior quando aliquamdiu exempta asservatur. Pars sessilis, quae ad pediculum vergit, albicante membranulâ ambitur, totus fructus primo aspectu nucem Moschatam refert, nisi quod alterâ parte sessilis sit, alterâ magis acuminetur. Arbor in quâ crescit in magnam altitudinem ascendit, trunco aequali propemodum ubique crassitie, cortice tecto adeò laevi, ut nulli ascensum praebeat, nisi aptatis ad pedes laqueis aut vinculis, vel cincto per intervalla caudice, fune ex sparto aut aliâ materiâ confecto. Rami sursum vergunt & inflectuntur, ut procul intuentibus orbem quodammodo conficere videantur. Folia pectinatim ramos vestiunt, alioqui palmae foliis similia, substantia arboris fungosa est, teste Garciâ, maritima amat. Mauritani singulis diebus Areccam seu Faufel masticant cum Cardamomo, purgandi ventriculi & cerebri causa. Miscent siccatam & contusam, cum Betre, Calce & Lycio, & masticant, ut gingivas firmet, dentes stabiliat, stomachum roboret, sanguinis rejectiones, vomitus, & alvi profluvia sistat. Insipida ferme est & adstringentis facultatis, immahitpelidigi. ub. uni-heidelber

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
