Latin
2.1 to 2.4
Ole Worm, Museum Wormianum 2.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
frugibus apta, &magis ad naturam elementi accedit, quam ea de quâ nobis hic sermo erit, quamque dicimus esse, corpus fossile, naturae mineralis particeps, quod injectâ aquâ solvitur &Lutum fit. Licet vero quaedam hujus generis Terrae reperiantur, quae aquis madefactae non confestim solvantur in lutum, progressu tamen temporis, si diu macerentur, eò rediguntur. Terrae variis modis dividuntur. Agricola eam probat divisionem, quâ aliae dicuntur simplices, aliae compositae. Simplices eas vocat, quae cum nullâ aliâ re fossili, aut succo liquido sunt permistae: compositas, quae unam aut plures res fossiles in se continent, aut quae liquidum succum imbibunt. Terrae simplices rursum variè dividuntur. Ratione qualitatum, vel graves, vel leves dicuntur. Unde quaedam rarae, quaedam spissae, quaedam mediocres, quaedam molles, quaedam durae, quaedam inter has mediae, quaedam macrae, quaedam pingues, quaedam medium obtinentes. Differunt quoque coloribus: sunt namque albae, nigrae, luteae, rubrae, purpureae, virides, coeruleae, cinereae, fuscae. Sapore sunt dulces, pingues, acres, adstringentes. In odoribus quandoque etiam differentiae percipiuntur, praesertim ubi manibus diutius tractentur. Figura etiam differentias quasdam constituit. Quaedam enim tabularum instar est, quaedam alias habet figuras. Compositas terras Glebas vocat, duobus simplicibus coagmentatis, vel tribus, vel quatuor. Vel ex duabus mistis, vel tribus, vel quatuor, vel quinque; vel etiam mistis &simplicibus constantes. Varia earum sunt genera: quandoque cum terrâ conjungitur succus concretus, vel lapis, vel metallum; quandoque cum succo concreto jungitur, vel terra, vel lapis, vel metallum; &sic in reliquis: de quibus consulendus Agricola, qui lib. 10. Fossil. cap. 17: accuratè haec persecutus est. Aliae terrarum differentiae desumi possunt è locis, ex quibus eruuntur; ut, Samia, à Samo: Erethria, ab Erethro: Chia, à Chio: Selinusia, à Selinunte: Cimbrica, è Cimbriâ. Nostro instituto inserviet illa, quae ab usibus depromitur; aliâ enim utuntur Medici, aliâ alii Artifices. Sic Figuli &Plastae sibi seligunt argillas &cretam figularem, ex quibus opera sua forment.