# Museum Wormianum 2.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 2.5 to 2.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/2.5

Fabri tignarii rubricâ fabrili utuntur; Pictores, Paretonio, Melino: Fullones, Cimoliâ: Fabri argentarii, cretâ argentariâ; alii aliis. Quanquam autem haec differentia in Agricolae reprehensionem ideo incurrat, quod non distincte satis naturam & differentias Terrarum exprimat, siquidem unâ terrâ duo aut tres artifices uti possint, ut rubricâ Medici, fabri, pictores; Cimoliâ Fullones & Medici; adeò ut vulgo imperitiae hanc tribuat distinctionem: perspicua tamen est, & docentibus adeo commoda, ut eâ ipsâ uti coactus sit ipse Agricola. Ut taceam Medicas terras eas dici, quae à Medicis potissimum in usum trahuntur, licet & alii artifices quandoque iis utantur; Fullonias, quibus Fullones magis utantur, minus alii; & sic de reliquis: ut hinc nulla metuenda sit rerum confusio, cum denominatio fiat à potiori. CAP. III. De Terris quibus varii artifices utuntur, exceptis Medicis. TERRAE, quibus varii utuntur artifices, ad duo genera reduci posse videntur, Argillarum nempe & cretarum. Argilla est terra tenax, quae in partem quameunque ducta, non abrumpitur, neque exsiccata dehiscit. Hacce potissimum utuntur figuli & plastae; ex hac fiunt vasa, signa, statuae. Ejus enim haec est proprietas, ut quamlibet figuram recipere possit, & in caminis cocta, in lapideam substantiam concrescat. Varia hujus sunt genera. Quaedam, quae nobiliores sunt, tenuius duci possunt; quaedam minus. Apud Antiquos nobilitata sunt Samia. hitp:isdigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitswori Samia. In Italiâ Aretia & Mutina. Quaedam Argillae vim ignis magis ferunt, quaedam minus. Vilissimae eae sunt, quae ad opus lateritium sumuntur. Mirum quod in Africâ & Hispaniâ parietes ex terrâ crudâ conficiant, quae aevis durent incorrupti, imbres, ventos, ignes, omni caemento melius perferentes.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
