# Museum Wormianum 20.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 20.5 to 20.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/20.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/20.5

SAL ALKALI ex herbâ, Kali Arabibus dictâ, artificialis etiam est, & huc referri potest. Affertur ex Hispaniâ, ingentibus glebis cinereis & nigricantibus praeduris. Chymici ad varia utuntur, Vitrarii quoque, qui vitra conficiunt. In re Medicâ, ob virtutem exsiccantem & abstersivam, locum etiam habere potest. Scaliger ex Kali, ut dixi, quam vulgo Sodam, Serapio Usnem vocat, trito & presso parari ait, & à quibusdam vocari Salicornum, ab aliis Sodam, ab aliis alumen Catini, à pelvis facie in quam destillat. Matthiolus ex hac herbâ dixit parari Cineres, quibus fabri vitrarii utantur; & ex decocto SALEM ALKALI à Mauritanis vocatum, Amatus Lusitanus non ex Kali, sed herbâ Antillide combustâ parari putat hoc seculo: quia omnem cinerem, qui ex Syriâ adfertur ad conficiendum saponem, ex herbâ Antillide combustâ fieri ait. CAP. VIII. hittp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsworm IG sisiorm oripui & CAP. VIII. anvuiha monorum niuph De Nüro.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
