Latin
UMIVERSITAYS
Ole Worm, Museum Wormianum 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
contusi hujus fructus in vulnera instillant, quo consolidantur. Fructus, qui sub nomine HOMOUCUL à Clariss. Viro D. Joh. de Laet ad me transmissus est, magnam affinitatem habet cum fructu ab Imperato lib. 28. Hist. Natur. delineato, sub nomine Garophali Pliniani tabula secunda. Ejus autem mentionem facit Plinius lib. 12. cap. 7. Est, inquit, etiamnum in Indiâ Piperis grani simile, quod vocatur Gariophyllon, grandius fragiliusque. Tradunt in Indico luco id gigni. Advehitur odoris gratiâ. Garcias ab Horto lib. 2. cap. 3. Negundo id vocare videtur, in Balagate Sambali, in Malavar Noche. Arborem verò ita describit: Provenit in Balaquate &Malavar, arbuscula quaedam Persicae magnitudine, frequentibus ramis, qui recisi frequentiores, laetioresque renascuntur, foliis Sambuci, simili modo per ambitum serratis &aliquantulum hispidis: flos ex cinereo candidus, fructus niger, Piperis magnitudine aut paulò major. Fructus autem hic, quem sub nomine Homoucul accepi, magnitudine est Piperis, aut paulò minor, rugosus, aromaticus, caudatus, jam nigro, jam luteo, jam griseo colore, quod ratione maturitatis contingere puto. Gustu acri, amaro aliquantum, gratum ori halitum praebens.