Latin
205.1 to 205.4
Ole Worm, Museum Wormianum 205.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex unâ radice duos aut tres profert truncos, qui flores ferunt candidos &odoriferos, racematim pendulos, &in sex foliola distinctos, ex quibus nascuntur fructus jam delineati, quos quidam similes esse ajunt pineis nucibus, colore castaneae. IG, seu grana Terebinthi, magnitudine Pisa aemulantur, crassiori innixa petiolo, ex flavo purpurascentia, inaequalibus quibusdam tuberculis praedita sunt. Ab Avicennâ fructus hic Ceranum viride vocatum videtur. Quidam statuunt fructum hunc esui aptum, sed stomacho adversari, calefacere, urinam movere, Venerem stimulare, contra Phalangiorum morsus valere ex vino bibitum. Rawolphius Haedoporici lib. 2. cap. 8. plura observavit genera, &quidem in majorem &minorem distinguit. Minoris grana magnitudine Pisa aequare ait, qualia sunt ea quae nos tenemus. Fructus non minus jucundi saporis esse asserit Pistaciis, eamque ob causam inquilinos abunde iis vesci, perinde ut nos Pineis &Avellanis. Nasci magnâ copiâ in Persiâ, Mesopotamiâ, Armeniâ, racematim cohaerente fructu, ut Pistaceae. Tomento quodam subtilissimo, bombacem referente, me donavit Clariss D. D. Nicolaus Wichman, quod in Indiis KAPOC vocari affirmabat, &ex fructu arboris laniferae depromptum arbitror. Molle est instar serici, candidum, in glomulos contortum, qui tamen ubi expanduntur subtilissimae lanae aut serici potius naturam exprimunt. Ejus usum in Indiâ Orientali esse ajunt ad farctus, eo enim instar tomenti utuntur ad lectos &culcitra farcienda. Lana mihi videtur arboris laniferae, descriptae à Clusio Exot. lib. 1. cap. 14. in hunc modum, Arbor est procera, multis ramis praedita, quos sepiunt numerosa folia, ut conspicere est in salice. Fructus fert siliquarum penè instar, sex uncias longos, quinque in ambitu crassos, à pediculo sensim augescentes, cute verius quam cortice tectos, cinericei coloris, rugosos, extimâ parte mucronatos, in quinque partes dehiscentes, plenos, tenuissimo, mollissimo, &candidissimo tomento, in quo latebant multa semina nigra, legitimi Xyli semine minora, tomento seu lanae non adhaerentia, ut in Xylo, sed libera &circum quinque veluti assulas longas, mediam siliquam occupantes, nascentia. Eâ lanâ non utuntur ad stamina ducenda, quemadmodum alii Xylo: nimis enim brevis est, sed pulvinaria eâ implentur. Ad quam rem commodissima mihi esse videtur, ut quae vulgari tomento, imo vel ipsa plumâ mollior sit.