Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 206
Unproofread scanNot analysed yet
LEBLAP seu LABLAB lobus est brevis &latus, quaterna grana, oblongiuscula, nigra, hilo albo, valde longo, praedita, continens. Ex Prosperi Alpini sententia, provenit in arbore Sarmentosâ, quae ad vitis magnitudinem crescit, figura similis vulgari Phascolo, flores fert bis in anno, vere &Autumno, Phaseolorum floribus aliquatenus similes, à quibus siliquae longae, instarque fabarum latissimae, dependent, quae semina nigra Phascolis plane similia continent. Aegyptii Phaseolis illis in cibo frequenter utuntur, suaves namque sunt gustui. Mulieres decoctum cum croco ad menses ciendos propinant. Commendantur praeterea ad Tussim, dispneam &urinam movendam. LIMONIA MALA omnibus sunt notissima, sed nescio quî factum quod nostrates Limoniis Citriorum dent titulum, multum enim inter se distant, tam magnitudine, quam succi &pulpae quantitate ac sapore, Corticum quoque crassitie &viribus. Limoniorum horum genus rarum videre mihi contigit non semel, eorumque etiamnum teneo exemplum, quod PRAEGNANS non immerito dici meretur. In se enim, parte eâ quae petiolo dotatur &ramo nectitur, aliud continet pomum exiguum, avellanae magnitudine, exteriore cortice flavo, medullâ albicante, &succo suis distincto loculis, omni ex parte majori respondens. Duos ejusmodi fructus minutos, quos ex alvo maternâ extraxi, adhuc inter loculamenta asservo. Putabam à nemine hoc animadversum prius; sed, post aliquod tempus, inveni in Cistâ Medicâ Hornungi Epistolam 245. Doldii, haec verba. Nuper contigit, ut Pharmacopola quidam Citrium magnum aperiret, &in medio reperit aliud pomum, suo cortice eleganter obductum, semina verò nulla erant in parvo. Novum praegnans est pomum, Pomo, in sua matrice propriâ extra terram. Haec ille: sed in eo discrepantiam invenio, quod mea poma non Citrea, sed Limonia fuerint, &meum foetum non in medio, sed in altero extremitatum, quod petiolum tenet, gestaverint, ut verisimile sit, tam matrem quam foetum, per eundem petiolum nutritum fuisse. Lenticula rubicunda ab aliis minoribus lenticulis figurâ non differt, sed solo colore rubicundo. Hic verò locum obtinet, quia quidam existimant eum esse lenticulae speciem, ex quâ rubrum coctum pulmentum, quo Esau primogenituram suam fratri vendidit, Gen. XXV. 30. &seqq. CAP. XXIX. Mani ac cachem, Manobi, Mecaxuchiti, Myrobalani. FRUCTUM mihi à Clariss. Viro D. Johan. de Laet transmissum sub titulo MANI AAC CACHEM existimo esse Herbae à Brasiliensibus dictae MUNDUBI, quam describit Margravius Hist. Plant. lib. 1. cap. 17. addit enim ad hunc locum, Clariss. Vir D. Joh. de Laet, ab Hispanis in America vocari MANI, à Peruanis ANCHN. Historia ejus haec est.