# Museum Wormianum 208

Ole Worm, Museum Wormianum, MUNDUBI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/208

Nusquam per Americam inveniri dicitur praeterquam apud flumen Marannon. Recens & exsiccatus editur, torreri autem praestat, adponitur secundis mensis bellariorum loco, quoniam ventriculum valde exsiccat & roborat, sed, si liberalius edatur, gravedinem capitis generat. Temperatus videtur. Er e eadh este aire. esi as N ieeie e e e e e ee e e e eneeo MECAXUCHITL fructus est similis Piperi oblongo, qui miscetur potui CACAG, eique addit gratum saporem, corroborat cor & ventriculum, attenuat crassos & lentos humores, & insigne est Alexipharmacum contra venena. Colliguntur fructus in fasciculos tres simul & cortice quodam obvoluti decussatim ad nos adferuntur, longitudine unciarum septem, tenues instar funiculi, non multum à Pipere longo differentes. Herba ipsa, in quâ crescit, humi repit, caules habet teretes, contortos & laeves, praeterquam ubi pediculi foliorum enascuntur, quae fert grandia, crassa & quasi rotunda, odorata, acris saporis. Vide Clariss. Virum D. Joh. de Laet lib. 5. Indiae Occid. cap. 4. MYROBALANORUM vox aliter à Graecis, aliter ab Arabum interpretibus capitur: Graeci enim, ut Dioscorides & Galenus, per μυροβαιλείνου vocem, glandem unguentariam intellexerunt; nec in usu habebant fructus eos, quos Avicennae & Serapionis interpres vocat Myrobalanos, utpote qui rectius ad pruna referuntur. Arabibus Delegi. Quinque ejus genera figurâ & viribus discrepantia in usu sunt, quae etiam in diversis arboribus proveniunt. Flava seu citrina, Arabibus Azfar: Indica seu nigra, Asuati, Chebula, Quebulgi, Bellerica, Beleregi: Emblica, Embelgi. Nascuntur in arboribus, magnitudine prunis similibus, sed, ut fructu, ita foliorum diversitate discrepantibus. Flava Sorbi profert folia: Nigra seu Indica foliis est Salicis; Bellerica foliis Lauri, sed pallidioribus, & subcinericiis; Chebula folia habet Persicis similia. Gustu sunt adstringente & acido, Sorborum immaturorum modo, refrigerant igitur & siccant, unde & succo eorum immaturo in alvi profluviis utuntur Indi. Exsiccatis nos utimur, & quandoque in Indiâ conditis. Ventriculum bile liberant, in infusione, decocto, febribus biliosis, Dysenteriae & calidis constitutionibus appropriati, iis obsunt qui viscerum laborant obstructionibus. In substantiâ exhibiti, magis adstringunt quam laxant, dantur à Drachmâ unâ ad quinque in infusione, ad uncias duas. CAP. XXX. hitpiss digi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsworm iB5SO22Z CAP. XXX. Nabuch, Nux Indica, Myristica, Pinea, Pistacea, Vomica, Phaseoli varii. ABUCH Arabum, Nabca Aegyptiorum. Arboris fructus est Loti magnitudine,

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
