Latin
209.1 to 209.4
Ole Worm, Museum Wormianum 209.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
spinosae instar Acaciae, folia habentis Jujubae similia, sed latiora, flores albos, parvos instar Jujubarum, à quibus pomula erumpunt, rotunda, odorata, dulcia, gustui suavia, cerasorum aemula, quae apud Primates Turcas &Aegyptios sunt in magno precio. Arbor bis in anno, Vere scilicet &Autumno, flores fructusque maturat, foecundissimaque existit, sed Vere ad maturitatem fructus non producit, ut Autumno. Fructus hujus usus est recentis &viridis pro cibo; perinde enim atque cerasa nostra comedere solent. Frigidus &siccus est in primo gradu; immaturus adstringit, unde in ventriculi relaxatione, tam fructu ipso, quam ejus expresso succo, per os, aut in Clysteribus utuntur. Maturi fructus decoctum aut infusum, in febribus pestilentibus frequens, resistit malignitati, cor roborat, bilem purgat, sitim sedat. Maturus esui jucundus, sed parùm nutrit, ac nimio esu stomachus offenditur. Nux INDICA fructus est arboris quam Lusitani Co quo vocant, ob tria illa foraminum vestigia, quae in fructus cortice ligneo apparent, ac cercopitheci caput illum repraesentare faciunt, vel, ut quidam volunt, quod in hisce arboribus libenter haec animalia stabulentur. Avicenna Giausi Alhend, quod nucem Indicam sonat, vulgò MARO vocant. Arbor est magna, foliis Palmae aut Arundini similibus, latioribus tamen aliquanto, cortice laevi, materia ligni solida, ad fabricas idonea, nec minus elegans &splendens, quam juglandis, flore castaneae, solo arenoso &vicino mari gaudens. Ejus rami, ut in Palmâ, deorsum arcus instar flectuntur, dorsoque sunt eminentiori, unde folia nascuntur palmae dactiliferae similia. Ex inferiorum ramorum, quà caudici adhaerent, alis rami alii nudi enascuntur, qui quinas aut senas proferunt crassas nuces, quandoque multo plures. Nux ipsa magnitudine aequat caput infantis, triquetra aliquantum est &figurae ovalis. Exterius crasso &villoso tegitur munimine, sub quo cortex ligneus durus niger, qui exactè poliri potest. In altero extremitatum tria habens foramina, oculos duos &os referentia, in altero verò acuminatur. Sub hoc cortice nucleus est, albus, dulcis, ut nucleus Avellanae, in quo liquor est suavis &gratus, potui aptus. Vix arborem esse existimo, quae majorem in vitâ communi habeat usum, hac ipsâEx ligni materiâ naves fabricantur; ex ramis, qui in Malavar OLLA vocantur, aedium fiunt tecta, navium tabulata &opercula, stragula, culei, aliaque ejus generis utensilia.