Latin
UNIVERSNAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 211-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSNAIS. BIBLIOTHEN asliccie UNIVERSITI Sisuiorues. tlthec citandam quidam magnopere commendant, macie &marasmo affectis prodest. Contra serpentum morsus valere existimant quidam. Nux VOMICA officinarum, Nuces vomicae Seplasiis, quas Metellas genuinas crediderunt Matthiolo. Fungus Orientalis Caesalpino; quid re verâ sit, aut ex quâ arbore proveniat, nondum certo constat. Corpus est compressum, circulare, instar fungi, abjecto pediculo, in centro apex quidam est, superficies exterior tenuis, lanugine obducta candicante &ad viriditatem inclinante. Ad Canes &Aves interficiendas iis utuntur; homini etiam noxias existimat Matthiolus; sed Millichius &Renodaeus innoxias. Brasavola se ex iis potiones somniferas parasse refert. Imo sunt qui Antidotis permisceant. Compertum quoque est, non omnia, quae Brutis animalibus Venena sunt, homini nocere.