# Museum Wormianum 212

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSNAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/212

PHASEOLORUM peregrinorum varia mihi sunt genera, coloribus & magnitudine discrepantia. E Maraghon allatos mihi transmisit Clariss. Vir D. Joh. de Laet, qui figurâ & colore maximâ ex parte conveniunt cum iis, quos describit Carolus Clusius Exor. lib. 2. cap. 13. Sunt enim magni, compressi, hilo exiguo albo, renali figurâ, quidam prorsus candidi, quidam prorsus nigri, quidam variegati, colore albo & nigro, albo & purpureo, albo & flavo, albo & rubicundo. Est & mihi Phascoli Indici genus quod colore cum Leblab convenit, sed in reliquis discrepat. Rotunditate ad Pisi majoris figuram accedit, colore atro purpureo, hilo albo, sed exiguo, medullâ albâ, ut in reliquis Phascolis. Tegitur lobo membranaceo, cinerei coloris, rotundo apice incurvato. Quilibet verò lobus non nisi unicum obtinet fructum. Ex Indiâ Orientali, cum nostris navibus advectus est à Chirurgo quodam, & mihi dono datus. Sed in Lobo suo adhuc reclinantem fructum ex Hispaniâ mihi attulit Amicus optimus D. D. Ottho Sperling. CAP. XXXI. Palmae sacciferae, Pinan, Pindoba, Piper Benin, longum, album, nigrum, Tamarindorum fructus, Taniock, Tlilxochitl, Tribulus aquaticus, Vasthema, Zapucanus interior, alia. IN Americae Insulâ quâdam desertâ, Coronopez dictâ, genus quoddam palmae extat, A quod fructus suos in involucro quodam pyramidali condit, sacco ei simili, per quem vinum Hippocraticum colant Pharmacopoei, ab ipsis Manica Hippocratis dicto, quo nomine & a Carolo Clusio dicta est SACCIFERA, Saccus creberrimis quibusdam fibris, spadicei coloris, transversim & oblique, ab infimo ad supremum excurrentibus, contextus est, viginti duas uncias longus, eâ parte, quâ patet, septem latus. In sacco hoc fructus continentur, cum externo & viridi suo involucro, juglandis magnitudine, in quibus orbiculares aliae nuces continentur, adeo durae, ut cum difficultate ferreo malleo confringantur, etsi putamen non adeo crassum existat. Fructus, quos ego teneo, omni ex parte orbiculares non sunt, sed sessiles & compressi quibusdam in locis, colore griseo ad coeruleum vergente. Nucleus figurâ respondet cortici, sapore leguminoso, aliquantulum amaro, lupinorum instar. De usu eorum adhuc nihil constat. PINAN Indiae Orientalis fructus est, vel potius, ut mihi videtur, fructus cortex, tenuis nucis Moschatae amplitudine, superficie externâ rugosâ, purpureo nigricante, internâ & convexâ flavescente ex nigro mixto, ut in nuce Moschatâ. Charta, cui hic fructus inerat, etiam frustulum continebat, nuclei, ut arbitror, omni ex parte quoad externam figuram & colorem, fragmentum nucis Moschatae referens; sed sapor diversus, adstringens nempe & parum aromaticus. Hic ille fructus est, quem suprà Indos cum calce viva miscere diximus, cui Ciriboam intingunt, ut eo os purgent.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
