# Museum Wormianum 214.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 214.1 to 214.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/214.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/214.1

Quarnvis Ludovicus Romanus arborem, quae album Piper profert, crassiorem & proceriorem, foliisque majoribus esse referat. Rariores sunt plantae Piperis albi, nec nisi certis Malavar & Malaceae locis crescit, atque in usus magnatum tantum cedit. PIPER LONGUM Orientale album, in plantâ diversissimâ à rotundo provenire vult Linscotanus & Garcias ab Horto: sed Clusius, qui ramulum ejus ex Javâ nactus erat, non multum differre docet. Folia tenuiora dilutiorique viriditate, tum breviore pediculo, pluribus nervis praedita. Fructus Julorum instar, ad singula internodia oriuntur, ex ipsius folii oppositâ parte. Caetera non addit, quia integram plantam ipsi videre non contigit. Piper longum nigrum, Piper Aethiopicum Matthioli, Piper nigrorum Serapionis. Provenit in siliquis nigris racematim, Pisorum aut Phaseolorum modo, granis Pipere nigro minoribus, & pertinaciter siliquis inhaerentibus. Nascitur in Aethiopiâ apud Arabes. Omne Piper calefacit gradu tertio & exsiccat. Integra grana nigri, rotundi, quotidie devorata iis auxiliantur, qui ventriculi dolore, tum ex flatu, tum cruditatibus exorto, laborant. Aceto & sale virentis & immaturi Piperis nigri racemos condiunt Indi & asservant. Piper candidum nigro calidius, longum verò calidius adhuc, rotundum utrumque majorem invicem habent affinitatem, quocirca monet Garcias, ne temerè unum pro altero substituatur. PIPER LONGUM Brasiliae, idem esse putabam cum eo quod supra Ciriboa diximus, licet separatim mihi sint, diversis titulis transmissa: sed re bene ponderatâ, & collatis invicem fructibus, differre animadverti tam magnitudine quàm sapore & aliis circumstantiis, adeoque longè majorem convenientiam habere cum Mecaxuchitl, de quo supra à nobis actum. PIPER BENIN illud esse suspicor, quod Clusius Arom. lib. 1. cap. 2. vocat uvam caudati Piperis, & Lusitani Pimenta del Rabo, Garetti Piper ex Guineâ. Cubebis ferè simile, pediculo subnixum exiguo, rotundum, plenum, aliquantulum rugosum, subnigricans, eâdem acrimoniâ quâ Piper praeditum, aromaticum, racematim cohaerens. Uva mea uncialis est & grana aliquo modo colore ad purpureum tendunt, ac quasi pulvere conspersa visuntur. Granis viginti quinque tota constat uva, inhaerentibus longiusculo petiolo & incurvato suis singula pedicellis; communis Piperis granis minora sunt aliquanto.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
