# Museum Wormianum 214.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 214.5 to 214.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/214.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/214.5

TAMARINDORUM fructus, manipulatim algâ quâdam compactos, & pulpâ suâ conditos ad nos attulerunt naves Belgicae, quae anno MDCLIII, ex Indiâ Orientali huc venerunt. Fructus est siliquosus, oblongus, quatuor aut quinque unciarum longitudine, colore fusco, pulpâ molli & acidâ, fibras ad latera duras, longas, transversas quoque habens, in petiolum durum uncialis longitudinis terminantes. Semina seu nucleos crassos, inaequales, duros in se continebant, qui tamen ex hisce nostris siliquis, maximâ ex parte, exempti erant. Arborem in quâ crescunt ita describit Prosper Alpinus de plantis Aegypt. c. 10. Tamarindus, quem Develside appellant, arbor est pruni magnitudine, ramis densis, myrthi foliis, flores fert albos, mali Aurantii floribus perquam similes, ex quorum medio excunt quatuor fila alba & tenuissima, ex quibus siliquae crassae producuntur, primo virides, tandem cinericiae, & tales quales jam descripsimus. In Indiâ, felici Arabiâ, & Aethopiâ proveniunt. In hac arbore mirum, quod ejus folia Solem semper sequantur; nam ipso Occidente omnia in se clauduntur, eodem Oriente aperiuntur, ac siliquas quas noctu ambiebant nudas relinquunt. Foliorum infuso vel decocto, ad vermes puerorum necandos, utuntur, alvum enim solvunt, hittp:ssidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit worm iβ solvunt, acida sunt & gustui non ingrata, in hunc modum & fructu utuntur. Arabes siliquas immaturas saccharo condiunt, ut & pulpam ipsam, ut secum per longa itinera deferant, iisque sirim exstinguant. Decoctum Tamarindorum ex aquâ, in febribus malignis valde utile, sitim enim & calorem extinguit, acres & biliosos humores per alvum ejicit, in renum inflammationibus e gonorrhoeâ ejus usus frequens commendatur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
