Latin
BIBLIOTHEK
Ole Worm, Museum Wormianum 215
Unproofread scanNot analysed yet
TANIOCK ex Oriente, potius calicem floris alicujus, quam fructum refert; Pediculo tenui insidet corpusculum cinereum semiunciae longitudine, quod mox ab ortu in quatuor dehiscit partes, quae contortae in acutum desinunt. In medio parva quaedam stamina seu filamenta visuntur. Cujus arboris aut plantae sit fructus ignoro, nudum enim nomen accepi. TLILXOCHITL herba est volubilis, foliis plantaginis sed longioribus &crassioribus, scandit arbores, easque complectitur, fert siliquas oblongas angustas &quasi rotundas, quae Balsamum redolent novae Hispaniae. Fructus, quem teneo, longitudine est unciarum octo, latitudine dimidii digiti, exterius ex viridi luteus, interius pulpâ nigrâ odoratissimâ praeditus, minutissimis granulis nigris refertus. Ferunt duas siliquas aquâ maceratas, mirifice urinam movere. Miscetur alioqui celebri potioni ex Cacao confectae, fructus certè odore gratissimo. TRIBULUS AQUATICUS, Butomos Damocratis Anguillar. Licet in Italiae fluminibus ac lacubus, alibique in Germaniâ sit frequens, apud nos tamen exoticus est. Folia habet lata, subrotunda, crassa, parte aversâ maculatâ, nervosâ, per ambitum serratâ, crassis pediculis, caulem crassum, pinguem. Radicem longam, fibrosam, capillaceam. Fructus quadruplici armatus est spinâ seu mucrone, duabus aliis protuberantiis obtusis, in medio eorum extantibus, cortice membranoso, albâ intus medullâ, gustu castaneis haud absimili, unde &vulgus castaneas vocat aquaticas. Bellariorum loco mensis apponuntur. In annonae defectu, quandoque ex nucleo farinam conficiunt, ex quâ panes sub cineribus assant, ut gustui sint gratiores. VASTCHIhttp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm 16