# Museum Wormianum 217

Ole Worm, Museum Wormianum, DUNIVERSITAIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/217

Folia ejus juniora rufa sunt, vetustiora viridia, similia foliis Mori, in ambitu serrata & quodammodo intorta. Calices producit capacissimos & summae duritiei, ore in terram obverso, & operculo instar pyxidis opertos. In iis continentur nuces jucundi saporis, quae, ubi maturitatem fuerint consecutae, excusso tegumento è calicibus decidunt, & gratum Incolis suppeditant alimentum, sapore Pistaceis simili. Calidi sunt in secundo gradu & sicci in primo, Venerem excitare dicuntur, potiones & pultes ex iis conficiunt; oleum quoque exprimitur, Amygdalino simile: praestat assatis quam crudis vesci, quod caput tentent. Nuces plusquam triginta uni calici inhaerent, mediante viscosâ materiâ, figurâ ferme triangulari, Myrobalanis Chebulis similes. Mihi duo sunt, quorum major longitudine est unciarum duarum, utrinque acuminatus, & Zonis quasi quibusdam per longitudinem excurrentibus cinctus, colore gilvo. Pixides, quibus fructus continetur, tantae sunt duritiei, ut Zapuyeris non solum vasa potoria, sed & discos & ollas sufficiant; fructusque fert tam copiosos quandoque, ut integro exercitui alendo sufficiat. Lignum putredini mire resistit, & ob duritiem molendinorum saccharinorum axes ex eo fabricantur. Cortices contusi & praeparati, naupegis loco stupae sunt. Sub hitp:sidigi. ub. uni-heidelberg. de / diglit worm 16

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
