# Museum Wormianum 22.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 22.5 to 22.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/22.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/22.5

Franciscus Hernandus apud Nierenbergium refert Indos ferculis quibusdam & obsoniis nitrum addere, jucundius atque commodius ipso sale, nec tamen omnino similem praestare effectum, sed gratius nonnihil accidere. Propinatur ab Indis Medicis permixtum aliis Medicamentis, quae iidem PATLI vocant, frigidumque esse asserunt. In vinum aut lympham conjectum, mirum in modum refrigerare, ipsumque, grandinem, nivem ac glaciem in hac re praestandâ vincere creditur. Maizi spicas in aquâ, cui incoctum nitrum, emolliunt, gratiamque iis addit haud mediocrem; abluuntur eodem aquae insperso. Crura & pedes perquam commode eo lavantur, ut à frigore & fissuris tuti sint; non sine adstrictione & corroboratione aliquâ. CAP. IX. http: ssdigi. ub. uni-heidelberq. de / diglits worm iBl CAP. IX. De Alumine. ALUMEN Graecis συπτηρία, à vehementi vi adstringente sic dictum, ad Sales etiam spectat; hoc peculiare habens, quod, cum carbonibus ardentibus imponitur, vel ollae inclusum succensis ignibus torretur, in bullas tumet, ut nitrum, & aliquid de suâ perdit substantiâ. Sed aquâ, ut reliqui succi concreti, liquescit. Ejus varia sunt genera; quoddam à Naturâ elaboratum cernitur, quoddam Ars perficit. NATURALE vel liquidum est, vel concretum.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
