# Museum Wormianum 221.1-3

Ole Worm, Museum Wormianum, 221.1 to 221.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/221.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/221.1

In extremitatibus ramorum, qui florum rudimenta, aut flores sustinent, semper duo folia acuminata, brunni coloris, compacta sunt invicem, & hastam seu venabulum referunt; Haec decerpta ex pediculo Croceum humorem emittunt. Florent hae arbores potissimum mense Novembri & Decembri: Januario & Februario baccae sunt maturae. ELEMI Gummi, cujus sit arboris lachryma, nondum adhuc certo constat. Quidam Cedri esse putant, quidam oleae Aethiopicae, quidam ignotae arboris. Rarò verum ad nos adfertur. Quod probum, Scammonio simile esse debet, resinosum, fulvum, stillis exilibus constans, mordax. Commendatur in primis ad vulnera sananda Emplastris aut unguentis additum. In calvariae fracturis summe conducit, medicamentum praeclarè suis fungens partibus, genuinum haberi ubi potest. GALBANUM liquor est ferulae Syriacae, optimum habetur quod constat granulis multis, merum, thuris effigiem praebens, pingue, non lignosum, nonnihil seminis è suâ ferulâ habens, odore grave, neque humidum, neque aridum. Calefacit, extrahit, discutit, menses ac partum trahit, appositu, vel suffiru, lentigines tollit aceto aut nitro perunctas, ad tussim veterem & Dyspneam exhibetur. Cum vino & Myrrhâ toxicis adversatur, & mortuos extrahit partus. Hystericos, Epilepticos, vertiginosos, suffitu suscitat. GUMMI HEDERAE ex Hederâ colligitur arboreâ, mense Majo, vulneratâ juxta majorem truncum arboris. Usque adeo magnum non habet usum, nisi quòd pediculos necare & pilos evellere soleat. OPOPANAX succus est plantae ferulaceae, Panax dictae Heracleum, vel, ut quidam volunt, Chironium. Colligitur concisâ radice & caulibus, tribus digitis supra terram. Probatur amarissimum, intus candidum aut subflavum, foris ad auri colorem inclinans, laeve, pingue, Galbani instar lentescens, friabile, grave olens, &, dum resolvitur, propius ad lacteum liquorem accedens. Purgat pituitam lentam, crassam, è remotis partibus, cerebro, nervis, juncturis, thorace. Frigidis competit affectibus, tussi antiquae, visus imbecillitati, spirandi difficultati, podagrae, gonagrae; lienis tumorem levat, hydropi, stranguriae conducit, menses movet, uteri affectibus auxiliatur. Solutum in aceto dentium dolori & erosioni confert. Potum cum aceto ante accessionem, rigores febriles tollit.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
