# Museum Wormianum 226.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 226.1 to 226.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/226.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/226.1

Duo ejus sunt genera; unum Sarcocollae modo in guttas aequales densatum, modice cavernopellucidum, flavum, Pisi magnitudine, sum: alterum in utriculis, quibus excipitur, in massam densatur, candicans aut vitri colore. Eligendum est purum, translucens, candidum aut flavum, acre, quod levi linguae contactu os accensum diu tenet. Non sine molestiâ tunditur, nec nisi diligenter obturatis & munitis naribus. Calidum & acre est in quarto gradu, suffusiones illitu discutit, cum melle coxarum doloribus prodest. Cariosis ossibus in primis conducit, squammas eodem die eximit, contra serpentum morsus commendatur. Humores ossi impactos occultâ qualitate exsiccat, sine noxâ partium adjacentium, ut observavit Fabricius Hildanus cent. 2. GLYCIRRIZAE succus olim ex Cretâ optimus adferebatur, jam Bambergensis ex Germaniâ commendatur, unde copiose adfertur: commendatur dulcissimus, mollis, recens, purus, tenax, & qui confractus splendescit, nigerrimus, qui linguae subditus totus liquescit. In scabritie asperae arteriae efficax est, Tussim sedat, aestuanti stomacho, thoraci, & jecinori conducit, vesicae scabiem, renum dolores curat, sitim sedat, vulnera glutinat. GUTTA GAMBODIA, Gutta Gamba, quibusdam succus laxativus & flave rufescens Bauhini, succus undecimus Clusii, qui Gitta Jamau dicitur, Gutta Gamandrae, gummi gutta, &c. Succus est purus, nullis sordibus infectus, fulvi coloris, liquore aut salivâ madefactus, flavo colore inficiens. Diu multumque de eo, cujus plantae esset succus, disputatum est, donec Jacobus Bontius in Methodo Medendi Indicâ cap. 9. ejus historiam nobis dedisset in hunc sensum. Planta, quae guttam Gambodiam fert, similis est Esulae maximae Javanicae, & in tantam crescit altitudinem, ut arbores mediocres attingat, quas hederae modo in silvis amplectitur, crassitie brachii humani. Ex hujus caule vulneratâ succus hic effluit, colligitur & inspissatur. Crescit copiose in Cambodiâ regione Chinae vicinâ, unde etiam nomen sortitus est succus. Evacuat sine molestiâ ac torminibus, serosos humores, biliosos item & tenues, sine morâ, tam per vomitum, quam per secessum suo fungitur munere, potest aliis permisceri Syrupis, Pulveribus, Conservis, sed in pillulis minus operatur. Vis vomitiva infringitur, additis guttulis aliquot spiritus vitrioli; item si per dies aliquot in aceto aut spiritu vini maceretur, ac sic blande purgat. Datur à granis quatuor ad octo. Grana tria pucris etiam exhiberi possunt, cum aliis, ratione affectus & dispositionis aegri.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
